Varjú Elemér: Oklevéltár a Tomaj nemzetségbeli losonczi Bánffy család történetéhez. I. 1214–1457. (Budapest, 1908.)

Wasarhel et Mykola in eodem de Zolnok Interiori, atque Wicze, Zenthmarton, Kereles et Zenthiacab in de Doboka comitatibus habitis, ad idem castrum Balwanos, ut dicitur, spectantibus, necnon Kenthelke, Arokallya, Sofalwa et Zereth in de Kolos, ac Zombatheleke et Puzthakamaras in dicto de Doboka comitatibus habitis, item aliis universis possessionibus et portionibus posses­sionariis ipsius Nicolai filii Georgii, ubilibet et in quibuscunque comitatibus partium nostrarum Transsiluanarum habitis, quae per defectum seminis eiusdem Nicolai ad sacram coronam huius regni nostri Hungáriáé, consequenterque nostram maiestatem, iuxta antiquam et approbatam consuetudinem eiusdem regni nostri rite et legitime devolutum et redactae esse perhibentur, item totum et omne ius nostrum regium, si quod in eisdem castro et possessionibus etiam alias qualitercunque haberemus, aut nostram ex quibuscunque causis, viis,» módis et rationibus concernerent maiestatem, simul cum cunctis suis utilitatibus et pertinentiis quibuslibet, terris scilicet arabilibus, cultis et incultis, agris, pratis, pascuis, campis fenetis silvis, virgultis, rubetis, nemoribus, montibus, vallibus, vineis, vinearumque promontoriis, aquis, fluviis, piscinis, piscaturis, aquarumque decursibus, molen­dinis, molendinorumque locis et generaliter quarumlibet utilitatum et pertinentiarum suarum integritatibus, quovis nominis vocabulo vocitatis, ad idem et easdem de iure spectantibus et pertinere debentibus, sub suis veris metis et antiquis praemissis sic, ut praefertur, stantibus et se habentibus, memoratis domino Ste­phano de praefata Warada, vicecancellario nostro ac Aladario de eadem et per eos Nicolao filio quondam Nicolai similiter de praedicta Warada, fratri ipsorum patrueli, quo ad unam, item Ladislao filio Dionisii Desew de praefata Losoncz ac per eum Sigismundo uterino et alteri Ladislao filio Stephani similiter Desew de eadem Losoncz patrueli fratribus suis, quo ad aliam, directas et aequales partes ipsorumque Aladarii, Nicolai et utrius­que Ladislai, ac Sigismundi heredibus ac posteritatibus utriusque sexus universis a certa nostra scientia et animo deliberato, praelatorum etiam et baronum nostrorum ad id accedente con­silio dedimus, donavimus et contulimus, imo damus, donamus et conferimus iure perpetuo et irrevocabiliter tenendas, [possi-

Next

/
Oldalképek
Tartalom