Varjú Elemér: Oklevéltár a Tomaj nemzetségbeli losonczi Bánffy család történetéhez. I. 1214–1457. (Budapest, 1908.)

Magnifico viro domino Ladislao de Palocz iudici curiae regiae, amico eorum honorando capitulum ecclesiae Waradiensis amicitiam paratam cum honore. Vestra noverit magnificentia nos literas vestras inquisitorias, ammonitorias, evocatorias pariter et insinuatorias nobis directas honore quo decuit recepisse in haec verba: Amicis suis .... (Következik Pálóczí László ország­bíró Í446 szeptember 26-íkán Budán kelt oklevele; lásd az előző szám alatt*) Nos igitur amicabilibus petitionibus vestris gratum praebentes consensum, ut tenemur, una cum Andrea Zenas dicto de Balyok homine regio, nostrum hominem videlicet virum discretum Dominicum presbyterum, rectorem altaris corporis Christi in dicta ecclesia nostra fundati ad praemissa fideliter peragenda nostro pro testimonio transmisimus fidedignum. Qui tandem exinde ad nos reversi nobis concorditer retulerunt, quo­modo ipsi in festő beati Demetrii martyris proxime praeterito in comitatu de Crazna pariter procedendo, ab omnibus, quibus decens et opportunum fuisset, palam et occulte diligenter inqui­rendo, omnia praemissa sic facta fuisse rescivissent, quemad­modum tenor literarum vestrarum contineret praedictarum, facta­que ipsa inquisitione ipsi eodem die ad praefatum Stephanum filium Bani de Lossoncz accedendo ammonuissen teundem dixis­sentque et commisissent eidem verbo regio, ut ipse praescriptas possessiones praefato Thomae de Zeech remittere et resignare de dictis quoque actibus potentiariis et dampnorum illationibus per ipsum modo praemisso eidem exponenti illatis et perpetratis, iuxta statuta et conclusiones generális novi decreti praelatorum et baronum ac procerum regni Hungáriáé editi ac stabiliti plenam et omnimodam impendere deberet satisfactionem. Qui id facere recusasset, ob hoc ipsi eodem die memoratum Stephanum filium Bani in portioné sua possessionaria in possessione Poklosthelek habita contra annotatum Thomam de Zeech ad octavas festi Epiphaniarum domini nunc venturas vestram evocassent in praesentiam, rationem de praemissis redditurum, praemissae litis pendentia, si qua foret inter ipsos non obstante, insinuando ibidem eidem, ut sive ipse termino in praedicto compareat, sive non, vos ad partis comparentis instantiam iuxta formám generális decreti finem faceretis in praemissis, quid iuri videtur expediri. Bánffy Oklevéltár. I. 42 (1446.) X. 26. (1447.) 1. 13.

Next

/
Oldalképek
Tartalom