Varjú Elemér: Oklevéltár a Tomaj nemzetségbeli losonczi Bánffy család történetéhez. I. 1214–1457. (Budapest, 1908.)
denarios solvere teneretur; de quinquaginta vero ovibus unam ovem cum uno agnello solvere deberet. Demum vero ad possessionem Sarpathaka in comitatu de Thorda existentem processissent, in qua quidem possessione semel censum in anno solvere tenerentur, videlicet in festő beati Martini sexingentos et quadraginta denarios et quilibet homo duas tortas et unum pullum cum uno denario solvere teneretur. Item quilibet homo ligna cum curru uno teneretur portare. Item in nativitate domini consimiliter quilibet homo duas tortas cum uno pullo et uno denario solvere teneretur et etiam quilibet cum uno curru ligna apportare. Item in festő Paschae quilibet duas tortas, quatuor ova, cum uno denario dare deberet^ in festő autem beati Georgii martyris sexingentos denarios solvere tenerentur. Et quilibet homo habens unum aratrum, unum iuger T) seu mansum arare, et cum semine iudicis seminare teneretur. Et quod quilibet ab aurora usque ad meridiem falcare deberet et iudex eisdem commestionem teneretur disponere. Qui autem falcare non posset, cumulare teneretur. Item in eadem possessione invenerunt tria molendina super aquam Marus decurrentia, in quibus molendinis septem molares repercerunt T) similiter ad duas partes cedentia. Item omni sexta feria quilibet piscator iudici pisces in valore unius denarii portare teneretur. Item in possessione Onoka populi in festő beati Martini octuaginta denarios, et in festő beati Georgii martyris totidem solvere tenerentur, cum duabus tortis, uno pullo, uno denario et uno plaustro lignorum quilibet in festő beati Martini solvere teneretur et apportare, similiter et in festő beati Georgii. Item, quod populi de duabus Vilpes annuatim tenerentur solvere tredecim florenos per centum denarios pro tempore currentes computando, quorum sexigentos et quinquaginta ad festum sancti Martini episcopi, reliquos vero sexigentos et quinquaginta denarios ad festum sancti Georgii martyris, item munera consueta ad eadem festa. Et etiam tenentur arare viginti sex iugera terrarum, quorum tredecim tempore vernali, et similiter tredecim tempore autumpnali. Ad seminandos vero fruges aut cetera genera seminum dominus aut iudex eorum