Varjú Elemér: Oklevéltár a Tomaj nemzetségbeli losonczi Bánffy család történetéhez. I. 1214–1457. (Budapest, 1908.)

TOMAJ NEMZETSÉGBELI LOSONCZI BÁNFFY CSALÁD OKLEVÉLTÁRA 45 XLV. 1318 november 24. Szermonostora. I. Károly király a szatmármegyei Egyházasvasvárit Dénes fia Tamás beregi ispántól visszaveszi és Bereczk fia János ottani monostorának újból birtokába bocsátja. Nos Karolus dei gratia rex Hungáriáé significamus quibus expedit universis praesentium per tenorem, quod vir nobilis magi­ster Johannes filius Briccii, dilectus et fidelis noster, ad nostram accedens praesentiam sua nobis conquestione declaravit, quod magister Thomas filius Dyonisii, comes de Bereg, dilectus et fidelis noster, possessionem monasterii ipsius Eghazaswosuari vocatam in comitatu de Zathmar existentem nomine possessionis filiorum Ludhardi infidelium nostrorum a nobis sibi dari obti­nuisset. Quamquidem possessionem quo fideliter, eo instanter sup­plicavit memorato monasterio suo, sicut ipsius íuisse dinoscitur, a nobis reddi et restitui perpetuo postulavit. Nos siquidem, qui ex assumpti regiminis nostri debito fidelitates et obsequia recensere debemus oculo pensatae prudentiae et metiri, praenotatis petitioni­bus ipsius magistri Johannis diligenter auditis, revocatisque in memóriám fidelitatum obsequiis laudedignis, quae idem longo temporum et aevi spatioso curriculo in nostris et regni nostri negotiis tam prosperis, quam adversis dubiis fortunae casibus se submittendo, manibusque infidelium nostrorum se et sua relin­quendo cum sumpmae fidelitatis desiderio exhibuit et impendit, volentes eidem regiae maiestatis nostrae condigno praemio occur­rere gratuito et favore, praefatam possessionem Eghazasuosuari a iamdicto magistro Thoma auferendo, memorato monasterio ipsius magistri Johannis, in honore beatae virginis constructo, in comitatu de Zoboch existenti, reddidimus, et restituimus, prout ipsius ab antiquo fuisse dinoscitur, cum utilitatibus et attinentiis universis iure perpetuo possidendam, tenendam et habendam. Dátum in Zeermunustura, feria sexta proxima ante festum beati Andreae apostoli, anno domini millesimo C°C°C° decimo octavo. Hártyán ; nyilt alakban ; a hátára nyomott királyi nagypecsét letörede­zett. Országos Levéltár, D. O. 29,996. sz. 1318. XI. 24.

Next

/
Oldalképek
Tartalom