Varjú Elemér: Oklevéltár a Tomaj nemzetségbeli losonczi Bánffy család történetéhez. I. 1214–1457. (Budapest, 1908.)

imperii vicarius generális et regni Bohemiae gubernátor memo­riae commendantes tenore praesentium significamus quibus expe­dit universis, quod licet Ladizlaus et Georgius filii quondam Dyo­nisii bani de Losonch in proximo praeteritis disturbiorum et regni nostri motionum temporibus visi fuerint a fidei nostrae semitis et fidelitatis debitae observantia deviando, infidelitatis notam contra nostram maiestatem incurrisse, attendentesque, quod satis nobis caedit ad glóriám, si motus nostrae clementiae virtute perspicimus et mansuetudinem in subditorum excessibus exercemus, ut quae punire possemus in gladio, lenimento mise­ricordiae mitigamus, praefatis Ladislao et Georgio super huius­modi nota infidelitatis et crimine lesae nostrae maiestatis alio­rumque criminum, spoliorum, dampnorum, iniuriarum et quo­rumcumque malorum generibus per ipsos praemissis disturbiorum temporibus contra culmen nostrum regium et alios quoscumque factis commissis et perpetratis, necnon capitibus et possessio­nibus rebusque ac bonis eorum quibuslibet, pcssessionibus Bonch­hyda, Walazwt, Borsa, Salgo, Igrechy et Tothfalw vocatis, in comitatu de Doboka existentibus, simul cum tributis in praefatis possessionibus Bonchhyda et Walzwt exigi consuetis ex certis causis et rationibus congruis pro nostra maiestate reservatis, dudum vigore aliarum literarum nostrarum exinde confectarum gratiam et misericordiam fecerimus speciales, tamen, quia prae­fati Ladizlaus et Georgius post gratiam per nos eis factam ad nostrae maiestatis beneplacita in commissis eis negotiis se libe­rales optulerunt*) atque gratos, volentes igitur et ex intentione cupientes, ut in oculis nostrae maiestatis ipsi quasi novi servi­tores inventi, novae gratiae fructum se gaudeant invenisse, praefatas possessiones, Bonchhyda, Walazwt, Borsa, Salgo, Igrechy et Tothfalw vocatas, in iam dicto comitatu de Doboka existentes, simul cum tributis in praefatis possessionibus Bonch­hyda et Walazwt appellatis exigi consuetis, necnon universis et singulis earum iuribus, iurisdictionibus et fructuositatibus, terris videlicet cultis et incultis, silvis, pratis, nemoribus, rubetis, mon­tibus, alpibus, vallibus, collibus, campis, aquis, rivulis et earum

Next

/
Oldalképek
Tartalom