Varjú Elemér: Oklevéltár a Tomaj nemzetségbeli losonczi Bánffy család történetéhez. I. 1214–1457. (Budapest, 1908.)
Ipsis itaque literarum exhibitionibus factis praedicta nobilis domina rationem praemissae occupationis dictarum portionum possessionariarum et utensionis earundem assignari postulavit per filios Jaak praenotatos. Quo percepto praenominati Petrus, Ladislaus et Laurencius personaliter, pro ipso autem Stephano Petrus de Thate T) cum procuratoriis literis vestris in nostram exsurgentes praesentiam responderunt ex adverso, quod ipsi et annotatus Stephanus ipsas portiones possessionarias annotati quondam Bakó, eodem ab hac luce decesso, pro eo, pro se ipsis occupassent, quia idem Bakó fráter ipsorum fuisset patruelis et condivisionalis, ipsam autem nobilem dominam, filiam eiusdem Bakó, ad habendam et recipiendam satisfactionem iurium suorum pluries invitassent et induxissent, quae nunquam ipsam satisfactionem recipere voluisset et sic tandem easdem portiones possessionarias ad ipsos legitime devolutas pro se ipsis occupassent et usi fuissent et hoc quibusdam duabus litteris, una videlicet iudicum nobilium comitatus Albensis et altéra vestra patentibus declararunt. Quibus sic habitis et perceptis ipsisque partibus eis in praemissis per nos iuris aequitatem impertiri postulantibus, licet praetitulatus dominus noster Sigismundus rex praescriptis literis suis mediantibus gratiosis praefatam nobilem dominam, filiam quondam Bakó in universis possessionibus et portionibus possessionariis paternis in verum heredem et legitimum successorem praefecerit et instituerit, tamen quia praedicta nobilis domina et annotati filii Jaak sibi invicem non in tam remota linea generationis et consanguineitatis, qua videlicet regia sublimitas ipsam praefectionem filiae in filium ex annuentia huius regni gratiose facere sólet attinere, sed in tertia linea generationali existere per partes ad nostram requisitionem referebantur, praetitulatus siquidem Michael filius Zemlyk nobilis de Syrukzo totalem portionem suam possessionariam, videlicet quartam partém eiusdem possessionis Syrukzo cum suis omnibus utilitatibus memoratis Bakó et Blasio filiis Dominici et eorundem posteris pro octuaginta florenis auri in perpetuum J) Táté helység Alsófehér vármegyében.