Varjú Elemér: Oklevéltár a Tomaj nemzetségbeli losonczi Bánffy család történetéhez. I. 1214–1457. (Budapest, 1908.)

minő occurrente ipso personaliter, pro propefato vero magistro Stephano, Paulo filio Petri de Chereukuzy 1) serviente et pro­curatore legitimo ipsius magistri Stephani ad praetacti capituli ecclesiae Agriensis accedentibus praesentiam et in loco dicti arbitrii consedentibus, dictus Paulus legitimus procurator praefati magistri Stephani vice et verbo eiusdem domini sui coram nobi­libus et probis viris in eisdem literis nominatis et aliis quam­pluribus nobilibus, qui ipsi arbitrio interfuissent et specialiter praesentibus quibusdam sociis praeallegati capituli Agriensis inter cetera suae collocutionis voce publica frequentibus replica­tionibus hoc promulgasset, quod dictus dominus suus ipsum in possessionibus Thomay et Abaad vocatis participem fore non dene­garet et dictae possessiones titulo iuris hereditarii ipsum Lorandum et filios suos similiter aequa lance attingerent, sicut et dominum suum supradictum. Quarumquidem literarum revisis continentiis annotatus Sebastianus praefatos quondam filios Privarti, quibus tertia pars dicti tributi cessisset suos progenitores et prodeces­sores fore tertiamque partém dictae possessionis Abaad eodem­modo, sicut tertiam partém dicti tributi eisdem pertinuisse et pertinere debere referens, sibi super praemissis ex parte ipsius magistri Dionisii iuris aequitatem per ipsum dominum Ladislaum ducem et palatinum petivisset elargiri. Verum quia annotatus Sebastianus filius Lorandi praedictam tertiam partém ipsius possessionis Abaad iuxta regni consuetudi­nem legitime trinis vicibus recaptivando sibi statui facere voluisse, eisdemque recaptivationi et statutioni nullis aliis contradicentibus semper in persona ipsius magistri Dionisii contradictio facta extitisse, idemque magister Dionisius ad reddendam suae inhibi­tionis rationem trina vice ut praefertur iuridice citatus, iuri parere et suae inhibitionis rationem assignare recusasse et se in quolibet eorundem trium terminorum sibi legitime assignata­rum primo in ipsius comitis Nicolai de Zeech, secundo vero et tertio in ipsius domini Ladislai praesentia iudiciali mole onerari permisisse, tertia vero pars dicti portus Abaad praenotatis filiis quondam Privarti in praescripta compositione deventa extitisse, r) Az eredetiben hibásan Cherenkuzy.

Next

/
Oldalképek
Tartalom