Varjú Elemér: Oklevéltár a Tomaj nemzetségbeli losonczi Bánffy család történetéhez. I. 1214–1457. (Budapest, 1908.)

1251. IX. 3. (1251.) VII. 25. palatini iudicialibus, in iudicio aggravari permittente, memoratus Sebastianus filius Lorandi volens annotatam tertiam partém ipsius possessionis Abaad sibi de iure pertinere debere ibidem declarare, quasdam tres literas, unam domini Belae, ac secun­dam domini Karoli olim regum Hungáriáé felicium recordatio­num et tertiam praedicti capituli Agriensis patentes in ipsius domini Ladislai produxisset in conspectum. Quarum prima, scili­cet ipsius domini Belae regis, Budae anno domini millesimo ducentesimo quinquagesimo primo, tertio Nonas Septembris con­fecta expressisset, quod in causa, quae inter Johannem Privar­tum et Hectorem filios Privarti ex una parte et Dionisium ac Tybam filios Chak fuisset ventilata ex altéra super portu Abaad, sicut eidem domino Belae regi per literas praetacti capituli Agriensis innotuisset, mediantibus probis viris talis compositio intervenisset, quod totum tributum dicti portus a festő sancti Jacobi tunc proxime praeterito usque ad tertium festum sancti Jacobi tunc futurum praedictis filiis Chak ac June et Samud filiis Dionisii quondam palatini cedere deberet pro eo, quod praedicti Johannes et fratres sui tributum dicti portus a tempore Tartarorum usque tunc totaliter percipissent, tertio autem sancti Jacobi festő revoluto praedicti Johannes ac fratres sui et here­des eorum tertiam partém in dicto portu perpetuo possiderent, praefati vero Dionisius et Tyba ac filii Dionisii palatini et eorum heredes possiderent perpetuo reliquas duas partes, ita tamen, quod si ante dictum tertium festum sancti Jacobi praefati Johannes et fratres sui super dicto portu contra praedictos filios Chak et filios Dionisii moverent quaestionem, aut eos in aliquo molestarent, ipso facto illám tertiam partém, quam habere debe­rent praedicti Johannes et fratres eius ac heredes eorum in perpetuum amitterent. Si autem praefati Dionisius et Tyba ac filii Dionisii quondam palatini aut heredes eorum post revolutio­nem tertiam festi sancti Jacobi praefatos Johannem et fratres eius aut heredes super tertia parte molestarent. similiter duas partes, quas haberent in dicto portu, in perpetuum amitterent ipso facto; ipse igitur dominus Bela rex ad instantiam partium cum ratihabitione sua processum in omnibus approbasset. Alterius enim literae videlicet ipsius domini Karoli regis anno domini

Next

/
Oldalképek
Tartalom