Varjú Elemér: Oklevéltár a Tomaj nemzetségbeli losonczi Bánffy család történetéhez. I. 1214–1457. (Budapest, 1908.)

laum actorem non venisse nec misisse, sed se semper in iudiciis convinci permisisse declarabant manifeste. Quarum quidem literarum revisis continentiis, idem Ladis­laus filius Dominici asseruit isto modo, quod ipse praescrip­tam possessionariam divisionem, sicut ab ipsis filiis Deseu, ut praemittitur sic et a praedictis Stephano filio Thomae et Dyonisio filio alterius Thomae filii scilicet eiusdem Thomae exsequeretur, postulans super omnibus praeallegatis ex parte eorundem nobilium sibi iuris aequitatem per nos impertiri, unde quia non aliquae causae solis simplicibus citationibus absentante se parte adversa iuxta regni consuetudinem solent terminari, nisi evocationes possessionariis introductionibus in mixtae trinaeque, si necesse fuerit, consequerentur procla­mationes, iuri autem rebelles ad iter iustitae per evocationes cosultivas invitare iudicibus maximum indicium existit pietatis, pro eo vestram amicitiam praesentibus requirimus reverenter, quatenus vestrum mittatis hominem pro testimonio fidedignum, quo praesente Johannes vei Paulus filii Makou de Zenthus, aut Symon de Cheke, sive Martinus filius Ladislai de Tarkan, aliis absentibus homo noster praedictum Ladislaum filium Dominici vei eius legitimum procuratorem in possessionem dictorum nobilium de Lochunch, Bezded vocatam, quindecim diebus in eadem permansurum, victuique solum necessaria his diebus absque destructione aliquali recepturum, introducendo praelibatos Stephanum filium Thomae, Dyonisium filium alterius Thomae, Ladislaum, Dyonisium, Mychaelem et Nicolaum filios E>eseu super facto praemissae possessionariae divisionis peremptorie respon­suros ac de dictis iudiciis, in quibus modo praehabito propter eorum non venientiam extiterunt aggravati, videlicet ipsum Ste­phanum filium Thomae super decem et octo marcis, dictum autem Dyonisium filium Thomae filii Thomae similiter de decem et octo marcis, ipsos vero duos, scilicet Stephanum et Dyoni­sium, communiter de sex marcis, in quibus ipsi et dicti patres eorum ac avus ipsius Dyonisii, necnon praelibatos filios Deseu de lx t a marcis, in quibus ipsi modo praehabito propter eorum non venientiam extiterunt aggravati, nobis ut congruit et parti adversae satisfacturos contra iamdictum Ladislaum filium Domi-

Next

/
Oldalképek
Tartalom