Varjú Elemér: Oklevéltár a Tomaj nemzetségbeli losonczi Bánffy család történetéhez. I. 1214–1457. (Budapest, 1908.)

(1366.) VII. 1. 1366. II 21. ecclesiae Transiluanae, quibus mediantibus ipsi videlicet magistri Thomas, Stephanus et Deseu filii Dionisii medietatem praedictae possessionis Zenthmihaltelke ipsi magistro Blasio et fratribus suis pro ipsorum servitiis simul dederint et donaverint in specie videre velle referebant, idem vero procurator praetactorum ma­gistrorum Thomae et Stephani easdem ad praesens apud ipsos non existere, sed in termino ulteriori ipsas requirendo, si reha­bere poterunt, coram nobis exhibere velle indicabat. Ideo com­misimus iudicando, quod saepedicti magistri Thomas et Stephanus praemissas literas privilegiales ipsius capituli, donationem medie­tatis eiusdem possessionis Zenthmihaltelke iam dicto magistro Blasio modo praenotato per eosdem magistros Thomam, Ste­phanum et Deseu filios Dionisii factam exprimentes, si rehabere poterunt, in octavis festi nativitatis beati Johannis baptistae proxime venturis exhibere teneantur coram nobis, quibus visis iudicium et iustitiam facere valeamus in facto praedictae posses­sionis Zenthmihaltelke vocatae inter partes praenotatas, prout requisierit ordo iuris. Dátum Budae quadragesimo die octavarum festi Epiphaniarum domini praedictarum anno eiusdem M m 0 ccc mo lx m 0 sexto. Kívül: Pro magistris Thoma et Stephano filiis Thomae de Regun contra magistros Dionisium filium quondam Stephani bani et Ladislaum filium Deseu de Lusunch super exhibendis instrumen­tis ad octavas festi nativitatis beati Johannis baptistae prorogatoria. Papíron ; zárópecsétjéből csak csekély töredékek maradtak. Gr. Erdődy­levéltár Galgóczon, lad. 98. fasc. 7. no. 9. CCVIII. 1366 április 17. Gyulafehérvár. Dénes erdélyi vajda értesíti az erdélyi káptalant, hogy a Losonczi Dénes leszármazói között Mentő vára felosztása miatt folyó per tárgyalását nyolcz nappal elhalasztotta. Amicis suis honorandis capitulo ecclesiae Albensis Trans­silvanae Dionisius voyvoda Transsilvanus et comes de Zonuk amicitiam paratam cum honore. Cum nobilis vir Petrus vice-

Next

/
Oldalképek
Tartalom