Varjú Elemér: Oklevéltár a Tomaj nemzetségbeli losonczi Bánffy család történetéhez. I. 1214–1457. (Budapest, 1908.)

fectis plenius vidisset contineri, in comitatu de Clus existentem, cum omnibus utilitatibus suis et pertinentiis universis sub eisdem metis et terminis et signis, quibus eadem terra et possessio Zenthmihaltelke nuncupata fuisset limitata et possessa ab anti­quo et cuius possessionis Zenthmihaltelke medietatem ipse ma­gister Thomas cum Stephano et Deseu magistris fratribus suis ipsi magistro Blasio et fratribus suis pro fidelibus servitiis eorum primitus donasset, sicut in literis eiusdem capituli privilegiali­bus idem capitulum inspexisset similiter contineri, vendidisse et coram eodem capitulo vendidissent, eisdem magistro Blasio et Johanni fratri eius, pro fidelibus servitiis eorum, quae in multis arduis causis seu casibus cum effusione sanguinis eorum eidem impendissent ac pro centum marcis fini argenti plene habitis et receptis ab eisdem per eundem, sicut et dominus magister Thomas fuisset confessus, iure perpetuo et irrevocabiliter in filios filiorum eorundem possidendam, tenendam pacifice et habendam. Obligasset etiam se insuper idem magister Thomas et heredes suos ab omnibus processu temporum ipsos magi­strum Blasium et Johannem fratrem suum ac heredes eorun­dem ratione dictae terrae Zenthmihaltelke indefesse conservare. Quarum literarum exhibitionibus factis et perlectis conti­nentiis earundem praedicti procuratores ipsorum magistrorum Thomae et Stephani allegaoant eo modo, quod medietatem ipsius possessionis Zenthmihaltelke primo praefati magistri Thomas, Ste­phanus et Deseu filii Dionisii modo praemisso praefato magistro Blasio et fratribus suis similiter dedissent et donassent pro fide­libus servitiis eorundem, demumque alia medietas eiusdem pos­sessionis Zentmihaltelke vocatae praenominato magistro Thomae ab eisdem magistris Stephano et Deseu fratribus suis tempore possessionariae divisionis eorum inter ipsos factae fuisset devoluta, quam medietatem sibi in ipso divisione cessam praetactus magister Thomas eisdem magistro Blasio et Jo­hanni fratri eiusdem tam pro ipsorum servitiis, quam pro praemissis centum marcis dedisset et tradidisset. Tandemque tempore procedente, primo idem Johannes fráter ipsius magistri Blasii, post hoc autem Johannes filius Johannis filii praedicti magistri Blasii absque heredum solatio ab hoc mundo decessis-

Next

/
Oldalképek
Tartalom