Varjú Elemér: Oklevéltár a Tomaj nemzetségbeli losonczi Bánffy család történetéhez. I. 1214–1457. (Budapest, 1908.)
fectae *) quodammodo declararunt, asserentes et replicantes eo modo, quod praedictum castrum Mentew vocatum modo praedicto ipse magister Thomas construi cum suis propriis expensis et aedificari ac praedictas possessiones Warallya, Vyfalu, Burlygeth et Danpataka vocatas, licet in terra communi, de quibus scilicet divisionem ipsi magistri Dionisius et Ladislaus ab eisdem magistris Thoma et Stephano acquirerent, plantasset et congregari fecisset et licet ipsi magistri Dionisius et Ladislaus de praedictis castro et villis divisionem ab eisdem dominis eorum acquirerent, tamen ipsi etiam magistri Dionisius et Ladislaus possessiones similiter in terris communi usui deputatis plantatas et congregatas haberent, de quibus simili modo portiones congruentes ipsis magistris Thomae et Stephano per modum divisionis deberent provenire. Unde iidem magistri Thomas et Stephanus de ipso castro et possessionibus, in terris communi usui deputatis, plantatis et congregatis ipsam divisionem, habita recompensatione rerum ad opus murorum et aedificorum per ipsum magistrum Thomam filium Dionisii consumptorum, eisdem magistris Dionisio et Ladislao dare prompti essent et parati, 2) dummodo super facto divisionis ipsarum possesionum, in terris communi usui deputatis plantatarum et congregatarum, apud eosdem magistros Dionisium et Ladislaum habitarum, eisdem magistris Thomae et Stephano iustitia impenderetur, super factis praedictarum possessionum Zentmihalteluk et Wruzfalu vocatarum ac tributi in Lapus exigi consueti, prout in aliis literis nostris seriose declaratur, alio iudicio per nos impenso, unde quia super facto divisionis praedicti castri Mentew vocati absque revisione et aestimatione murorum et aedificiorum, per ipsum magistrum Thomam filium Dionisii construi factorum ad praesens eo, quod praedicti magister Dionisius et procurator magistri Ladislai prius, antequam ipsum castrum praedictus magister Thomas construi fecisset, ibidem castrum et aedificium fuisse allegabant, congruum iudicium inter ipsas partes facere non poteramus, igitur una cum praelatis, baronibus et nobilibus regni in Az oklevél teljes szövegében a LXXVII. szám alatt olvasható. a) Utána kipontozva : dt-vístonem pra.enota.tam.