Varjú Elemér: Oklevéltár a Tomaj nemzetségbeli losonczi Bánffy család történetéhez. I. 1214–1457. (Budapest, 1908.)

1325. VIII. 2. eorundem possessiones supradictas in terris arabilibus, fenetis, silvis, nemoribus et aliis utilitatibus ipsarum, iuxta consuetudinem antiquam, in terminis et signis possiderent, hoc etiam declarato, quod ipsi Thomas et Stephanus ac Deseu magistri et populi eorun­dem magnas silvas, in superioribus partibus existentes, communiter uti valerent atque possent. Item praedictus magister Deseu et procurator supradicti pro dominis eorum assumpserunt, ut quicunque ipsorum ipsam divisionem processu temporis retrac­taret, poenae ducentarum marcarum subiaceret ipso facto. In secundae autem literae tenore divisionalis supradicti capituli ecclesiae Transsilvanae sexta feria proxima post octavas festi beati Jacobi apostoli anno domini M m 0 ccc m o vigesimo quinto emanatae, r) praedictis literis privilegialibus transsumptive insertae, inter cetera habebatur, quod Johanne sacerdote de Munuro et Johanne plebano de Dedrad ac comite Nicolao filio Stephani cum sufficientibus procuratoriis literis, procuratoribus nobilium virorum Thomae, Stephani ac Desew filiorum Dionsii et nomine dominorum suorum confessi fuissent concorditer oraculo vivae vocis, quod praefati nobiles Thomas, Stephanus et Desew filii Dionisii domini ipsorum in quibusdam possessionibus ipsorum hereditariis, videlicet tam iuxta Zomus Maiorem quam Minorem constitutis et etiam in Obad possessione ipsorum hereditario scilicet circa Tyciam existente, talem divisionem inter se cele­brassent, quod quaedam possessiones ipsorum hereditariae, sci­licet Kazarwar, Lapus, Ruhy, Kurtuylus, Hagmas et Palyan cum campo, qui prius ad Bagath pertinuisset, tunc ad usum prae­dictae villae Hagmas adiungendo et campum, qui esset inter duos rivos Bagath et Bagathtu distinguentes similiter ad usum villae Kurthuylus praedictae coniungendo, in comitatu de Zonuk interiori constitutae, cum omnibus utilitatibus et pertinentiis suis, secundum formám divisionis inter ipsos celebratam, magistro Thomae fratri ipsorum evenissent perpetuo possidendae. Et Obad ipsorum possessio hereditaria iuxta Tyciam ex parte septentrionali existens, Munusturzegh, 2) Wrbo, Zuchtu, Lanahaza, T) Az oklevél teljes szövegét lásd az LII. szám alatt. 2) Az eredetiben Murwsturzyg.

Next

/
Oldalképek
Tartalom