Varjú Elemér: Oklevéltár a Tomaj nemzetségbeli losonczi Bánffy család történetéhez. I. 1214–1457. (Budapest, 1908.)

se, quod possit ex parte filiorum suorum, qui nondum sunt aetatis legitimae, ad infrascripta provenire, praefatus etiam magi­ster Stephanus filius Thomae per se vei per procuratorem suum similiter habentem mandatum expressum, ad 1) possessionum alienationem et pro praedictis patre et fratre suis cum pro­curatorio consimili ibidem tenebitur comparere, ubi idem magi­ster filius Ladislai suo et nomine praedictorum filiorum suorum, aut ipso absente procurator suus de eadem possessione Geus­tusera terram hiis metis distinctam et separatam excidendo et a parte septentrionali adiacentem possessioni Bezded ipsius magistri Stephani applicabit perpetuo et irrevocabiliter possi­dendam. Nam primo incipiendo a quodam loco Kalangateu vocato seu a quodam nemore distinctio metalis eiusdem parti­culae terrae excisae procedit, ut iidem referunt, in quadam via, quae procedit de Warada ad possessionem Salomon et versus possessionem Bezded per parvum spatium terrae, hinc exiliens de ipsa via, procedit versus partém orientalem, et pervenit ad metas distiguentes inter possessiones Geustusera, Surk et Bezded praenotatas et per cursus earundem metarum transit usque finálém distinctionem metarum earundem. Hoc facto iidem octo nobiles viri cum ipsis partibus visa qualitate, utilitate et valore eiusdem particulae terrae excisae et ad possessionem Bezded applicatae, ad faciem possessionis seu terrae ipsius ma­gistri Stephani, Palcha vocatae accedere tenebuntur, quam, vei cuius partém congruentem, considerata utilitate non tamen quantitate eiusdem consentiose, deum habentes prae oculis, ad possessionem Warada metis distinguendo applicare tenebuntur similiter perpetuo possidendam. Hoc tamen expresso, quod non quantitas, nec magnitúdó eiusdem terrae Palcha, ut praemissum est, sed utilitas et valor debet per praedictos octo nobiles pon­derari et considerari, et tandem sic in permutationem dari et assignari magistro Johanni praenotato. Dátum secundo die octavarum festi Epiphaniarum domini anno eiusdem M m occc mo quinquagesimo quinto. Papíron, nyílt alakban hátlapján a pecsét töredékeivel. Gr. Erdődy-levél­tár Galgóczon; lad. 97. fasc. 12. no. 9. 1) Az eredetiben tollhibából: ac. 1355. 1. 14.

Next

/
Oldalképek
Tartalom