Varjú Elemér: Oklevéltár a Tomaj nemzetségbeli losonczi Bánffy család történetéhez. I. 1214–1457. (Budapest, 1908.)

1351. IV. 24. 1350. X. 26. Nicolaus Ws nobilis de Berekenes 1) ab una, parte vero ex altéra Dominicus et Beke filii Ladislai, coram nobis personaliter constituti, per eundem Nicolaum antedictum taliter extitit nobis propositum et relatum, quod cum unam particulam cuiusdam silvae suae hereditariae, Agaserdeu vocatae, a parte orientali iuxta silvam ad kuth 2) pertinentem existentem, a quadam via incipiens, quae a parte Zuath transit per quendam locum Kapuus nominatum versus Cykud, praedictis Dominico et Beke filiis Ladislai pro duodecim marcis argenti cum pondere de Cluswar, plene ab eisdem receptis et persolutis, a die datarum praesentium usque dum idem Nicolaus de lymina 3) apostolorum Petri et Pauli beatorum cum salute et sanitate poterit redire, pignori obligasset et coram nobis obligavit, ita tamen, quod si idem Nicolaus de praedicta lymina redire non possit, quod absit, extunc praedictam particulam silvae iidem Dominicus et Beke perpetuo tenebunt et possidebunt, si autem redire poterit, extunc in festő beati Georgii martyris nunc proxime affuturi praedictam particulam silvae pro praedicta pecunia coram nobis redimere tenebitur, si autem redimere non posset vei non redimeret, extunc eandem particulam silvae idem Nicolaus filius Ws pro eadem pecunia ipsis Dominico et Beke filiis Ladislai perpetuo dare et conferre tenebitur. Ad cuius rei veritatem praesentes nostras concessimus literas patentes, sigilli nostri muninime roboratas. Dátum feria tertia proxima ante festum omnium sanctorum, anno domini M m o CCC mo quinquagesimo. Ugyanezen konvent 1370 április 24-ikén kelt átiratában. (Lásd a CCXXI. szám alatt.) 1) Berkenyés, Kolozsvármegyében. 2) A szó eleje az oklevél egy darabkájával kiszakadt. 3) így, Ümíntbus helyett !

Next

/
Oldalképek
Tartalom