Varjú Elemér: Oklevéltár a Tomaj nemzetségbeli losonczi Bánffy család történetéhez. I. 1214–1457. (Budapest, 1908.)

(1348.) IV. 2. 1348. II. 27. noster episcopus et nos visis et perlectis, quia dicto domino nostro episcopo hoc certitudinaliter innotuit, ut et praetactus magister Thomas et filii sui personaliter domi existunt et quia etiam a dictis fratribus suis in possessionibus per formám divisionariam iam separatus esse dicitur et distinctus, ideo nos, volente et mandante nobis dicto domino nostro episcopo, cau­sam partium tamquam declaratam ad octavas diei medii quadra­gesimae iam venturas partibus iterato ad nostram praesentiam peremptorie duximus prorogandam, ipsa enim causa per Ladis­laum filium Finta, procuratorem ipsius actricis dominae, qui cum literis procuratoriis religiosi conventus de Lelez astitit, in persona eiusdem dominae declarata extitit super quarta sua filiali. Dátum Agriae quinto die termini praenotati, anno domini M°ccc°xl 0 octavo. Kívül: Prorogatio causarum ad octavas diei medii quadra­gesimae pro magistro Thoma, filio Dyonisii de Regun, contra nobilem dominam consortem magistri Jacobi de Lonya soro­rem suam. Papiron, kerek zárópecsét nyomával. Bánffy-levéltár Kolozsvárott. CXXXI. 1348 április 22. Gyulafehérvár. Az erdélyi káptalan bizonyítja, hogy Leusták mester özvegye az őt illető leánynegyedet rokonaira, Dénes fiaira, Tamásra és Istvánra hagyományozta. Nos capitulum ecclesiae Transsilvanae significamus tenore praesentium, quibus expedit universis, quod cum nos ad instan­tiam et requisitionem nobilis dominae relictae quondam ma­gistri Lewstachii certis personis, videlicet domino Valentino plebano de Theka vicearchidiacono de Ozd, necnon Elya de Pechwle et Alberto de Sancto-Johanne ecclesiarum rectoribus literis nostris mediantibus dedissemus in mandatis, ut ad dictam nobilem dominam accederent, quae secundum decentiam suae nobilitatis tam cito ad nostram praesentiam accedere non valebat

Next

/
Oldalképek
Tartalom