Varjú Elemér: Oklevéltár a Tomaj nemzetségbeli losonczi Bánffy család történetéhez. I. 1214–1457. (Budapest, 1908.)

(1347.) VI. 6. possessionis suae Surk vocatae ad terminos possessionis Bach nuncupatae cum eisdem regio et nostro hominibus devenisset, et metas iam dictae Surk a parte dictae possessionis filiorum Nicolai filii Baxa, Gure vocatae, erigere et separarae voluisset, tandem iidem filii magistri Thomae, Dyonisius filius Stephani et filii Deseu in personaque eorundem ipse metas annotatae possessionis Surk a parte dictae possessionis Gure erigere non praesumpsissent pro eo, quod olim quidam procurator dictorum patrum ipsorum, absque scitu et permissione eorundem patrum suorum, magistro Paulo dicto Mager in erectione metarum praelibatae possessionis Bach consensum praebuisset et magnam particulam ex eadem possessione Surk eidem magistro Paulo contulisset, in praeiudicium dictorum dominorum suorum non modicum et iacturam. Quem quidem procuratorem memoratorum patrum suorum ab alienatione terrae ipsorum, annotatum vero magistrum Paulum dictum Mager et quoslibet alios a receptione et occupatione eiusdem, sicut tunc in facie memoratae possessio­nis Surk, praesentibus regio et nostro hominibus, prohibuisset, sic et nunc praetaxatus Luchasius in personis annotatorum dominorum suorum prohiberet et prohibuit coram nobis praevia ratione. Dátum feria quarta proxima ante octavas festi corporis Christi, anno eiusdem M°ccc°xl-o septimo. Kívül: Protestatoria et prohibitoria pro Thoma et Stephano filiis magistri Thomae de Regun, Dyonisio filio magistri Stephani, Dyonisio et Ladislao filiis Deseu de Luchonch contra Paulum dictum Mager et alios, super occupatione terrarum de pos­sessione Surk vocata decisarum. Hártyán ; zárópecsétje letöredezett. Gr. Erdődy-levéltár, Galgóczon, lad. 97. fasc. 13. no. 1. CXXVI. 1347 június 6. Eger. Az egri káptalan I. Lajos királynak jelentést tesz a Régeni Dénes fia Tamás Zsurk, Szentmárton és Bezdéd nevű szabolcsmegyei birtokain eszközölt határjárásról. Excellentissimo domino suo Lodouico dei gratia illustri regi Hungáriáé capitulum ecclesiae Agriensis orationes in domino

Next

/
Oldalképek
Tartalom