Varjú Elemér: Oklevéltár a Tomaj nemzetségbeli losonczi Bánffy család történetéhez. I. 1214–1457. (Budapest, 1908.)

episcopi Agriensis in spiritualibus generális significamus universis quorum interest, praesentium per tenorem memoriae commen­dantes, quod comite Laurentio filio Mychaelis de Rozuad marito et procuratore nobilis dominae [filiae] quondam Herbordi neptis Nicolai filii Samod de Zygan, Elyzabeth vocatae, sufíicientibus literis procuratoriis ex una, Ladislao filio Corrardi personaliter, ac Paulo filio Bod marito et procuratore alterius nobilis dominae filiae eiusdem Corrardi, Elyzabeth'noncupatae 1) similiter cum sufíicienti­bus literis procuratoriis pro dicta domina uxore sua parte ab altéra coram nobis personaliter constitutis, per eundem comitem Laurentium auctoritate procuratoria propositum extitit et relatum ministerio vivae vocis, quod quia vir nobilis magister Stephanus filius Dyonisii de Luchonch et banus de Zeurynio, in quem dictae partes super causa infra specificata de nostra iudiciaria licentia se compromiserant, cum aliis probis viris, deum et eius iustitiam prae oculis suis habendo, hoc fieri decrevisset et arbitratus extitisset, quod annota domina uxor sua de quarta parte prae­libatae possessionis Zygan, in comitatu Zempleniensi iuxta fluvium Tycie, ut refertur, existenti, quae olim annotati Nicolai filii Samod avi ipsius uxoris suae fuisset acquisititia, tertiam portio­nem pro quarta sua filiali cedere deberet provenire, ob hoc ipse super dicta particula terrae, utpote tertia portioné quartae partis iam dictae possessionis Zygan, in persona memoratae dominae uxoris suae sufficienter contenti, praenotatos Ladislaum filium et dominam Elyzabeth filiam ipsius Corrardi et heredes ipsorum super dicta quarta filiali, vei iure eiusdem dominae uxoris suae reddidisset et reliquisset, ac coram nobis vigore praescriptarum literarum procuratoriarum reddidit et reliquit prorsus et per omnia expeditos pariter et quietos, testimonio praesentium litera­rum nostrarum et auctoritate. Dátum Agriae, sabbato proximo ante dominicam Oculi, anno domini M°ccc°xl-mo septimo. Hártyán, nyílt alakban, a hátlapjára nyomott pecsét részben lehullott. Gróf Erdődy-levéltár Galgóczon, lad. 97. fasc. 8. no. 8. Ezen oklevelet az egri káptalan 1351 április 3-ikán (sabbato proximo ante dominicam Iudica) kelt chirographummal vágott privilegiális oklevélben átírta. Ugyanott, lad. 97. fasc. 8. no. 7. J) így. 1347. III. 3.

Next

/
Oldalképek
Tartalom