Varjú Elemér: Oklevéltár a Tomaj nemzetségbeli losonczi Bánffy család történetéhez. I. 1214–1457. (Budapest, 1908.)

ipsas duas possessiones suas Dedrad et Olidech pertinuissent et nunc deberent pertinere, idcirco ipse praenominatum magistrum Thomam fratrem suum et quoslibet alios ab occupatione earun­dem particularum terrae prohiberet et prohibuit coram nobis, dicens, quod licet ipse praesentem prohibitionem dudum in capi­tulo dioecesano, videlicet in Albensi ecclesia seu Transsiluana facere debuisset, tamen quia regia maiestas ad scitum praelatorum et regni baronum a multis temporibus retroactis hucusque in suis honoribus semper in confininibus regni sui stare permisisset, ob hoc ipse dictam prohibitionem a praefato dioecesano capitulo facere nequivisset, sed tamen ipse optenta 1) opportunitate et quanto citius poterit praesentem prohibitionem in praeallegato suo dioecesano capitulo pupplicare 1) et super hoc literas eiusdem capituli emanare facere praesto esset et paratus, deo promittente. Dátum die et anno supradictis. Kívül: Pro nobili viro magistro Stephano filio Dionisii de Luchunch bano de Zeurinyo contra magistrum Thomam fratrem suum super facto possessionum interius nominatarum pro­testatoria. Hártyán, a zárópecsét csekély töredékeivel. Gróf Erdó'dy-levéltár Galgó­czon, lad. 95. fasc. 10. no 4. CXI. 1345 szeptember 26. Visegrád. Nagymartom Pál országbíró Czigány birtokot Dénes fia István Szörényi bán ellenében a Tomaj nembeli Sámod fia Miklós leányától származó Berencsi mk. Gzigányi Konrád fia Lászlónak ítéli. Nos comes Paulus iudex curiae domini Lodovici dei gratia illustris regis Hungáriáé memoriae commendamus significantes tenore praesentium quibus expedit universis, quod Petrus filius Anthaleus pro domino Stephano filio Dionisii bano de Zevrino cum procuratoriis literis nostris iuxta continentiam literarum (1345. III. 6.)

Next

/
Oldalképek
Tartalom