Varjú Elemér: Oklevéltár a Tomaj nemzetségbeli losonczi Bánffy család történetéhez. I. 1214–1457. (Budapest, 1908.)

1327. 1327. (1341.) XI. 8. modum praefatus magister Stephanus filius Dyonisii suo et fratrum suorum nomine anno domini M°ccc° vicesimo septimo coram praedicto domino nostro rege comparendo, fuisset protes­tatus, quod praenotatus magister Iwan filius Egidii tacita veritate quandam possessionem ipsorum Hene vocatam, in comitatu de Zoboch existentem, ab ipso domino rege sibi dari petivisset, cuius posessionis collatio eis prius non constitisset, prohibuisset itaque ipsum magistrum Iwan et fratrem suum ac ipsorum heredes a perpetuatione et occupatione possessionis antedictae, asserens, quod si prius petitio et collatio praefatae possessionis in ipsorum praeiudicium, sicut dixisset, facta, in notitiam eorum devenisset, nihilominus mox cognita eadem, contradictionis et prohibitionis obstaculo dictae petitioni et collationi obviassent. Praeterea eodem anno domini M°ccc° vicesimo septimo homo domini Johannis palatini et testimonium dicti capituli Agriensis ab omnibus, quibus decuisset et licuisset et specialiter a vicinis dictae possessionis Hene diligenter inquirendo, talem scivissent veritatem, quod praefatus magister Beke filius Thomae prae­dictum Dominicum filium Nicolai filii Samud captivasset et cap­tum ad capitulum Waradiense adduxisset et dictam possessionem suam Hene sibi, mediantibus literis dicti capituli Waradiensis, per modum venditionis asscribi fecisset et idem Dominicus ob metum eiusdem magistri Beke eandem possessionem suam coram ipso capitulo Waradiensi vendidisse et tradidisse asse­ruisset magistro Beke filio Thomae supradicto. Et cum nos de huiusmodi altercatoriis obiectionibus partium sciscitari volentes, amicis nostris praefato capitulo Agriensi scri­psissemus, quatenus mitterent duos ex ipsis, viros idoneos pro testimoniis fidedignos, coram quibus Nicolaus filius Stephani de Wythka, vei Andreas filius Andreae de Bachka, aut Michael de Baka pro parte dictorum magistri Stephani filii Dyonisii et Ladislai filii Dominici, item Erne filius Anyani de Ramachahaza vei Ste­phanus filius Mychaelis de Apagh aut Henricus filius Cosmae de Jakou pro parte praefati magistri Iwan filii Egidii aliis absen­tibus homines domini regis, in octavis omnium sanctorum proxime tunc venturis ad faciem dictae possessionis Hene vocatae, in comitatu de Zoboch existentis, vicinis et commetaneis suis univer-

Next

/
Oldalképek
Tartalom