Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. XII. (Pest, 1874.)
et grata obsequia Comitis Nieolai filij Petri fidelis nostri, quibus idem coram oculis Nostre Maiestatis meruit multiplicite r complacere, de munificencia Regie Benignitatis attendentes, quandam villám nostram Regalem in Comitatu Wgatba existentem Zeuleus vocatam, prefato Comiti Nicolao, et per eum suis heredibus, heredumque suorum successoribus dedimus, donauimus et contulimus iure perpetuo et irreuocabiliter pacifice et quiete possidendam. Vt igitur huius nostre donacionis series robur optineat perpetue firmitatis, nec processu temporum in irritum valeat uel possit per quempiam retractari, presentes concessimus litteras dupplicís sigilli nostri munimine roboratas. Dátum per manus disereti uiri Magistri Bartholomei Aule nostre Vicecancellarij dilecti et fidelis nostri, anno Domini millesimo CC°LXXX°, Regni autem nostri anno nono, nono kalendas Decembris, indiccione octaua. (Eredetie bőrhártyán, zöld selyemzsinóron függő pecsét alatt; a mélt. báró Perényi család levéltárában.) 2+2. IV. László király megújítja és megerősíti a Pezye földet tárgyazó 1270'-ki adományát. 1280. Ladizlans Dei gracia Iíungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cumanie Bulgarieque Rex omnibus tam presentibus quam futuris presentes litteras inspecturis salutem in omnium saluatore. Ad vniuersorum noticiam tenore presencium volumus peruenire, quod Magister Andreas filius Abraham de Berenche ad nostram accedens presenciam exhibuit nobis priuilegium nostrum super collacione quarundem terrarum Castri nostri Symigiensis, et sanctiferorum, et Jacobi iobagionis Castri Symigiensis sine herede decedentis,