Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. XII. (Pest, 1874.)

Elye in concambium terre Aranyas vocate in Comitatu de Borsod existentis, (pro fidelitate) , quam ipsi filij Bedek et filij Elye a primeuo sue etatis tempore sibi exbibuerunt et inpenderunt, et specialiter pro morte Johannis filij predicti Elye, qui cum Ladizlao fratre eiusdem Nicolay in exercitu domini Regis contra Comanos in Howd habito extitit inter­emptus, sub eisdem certis metis et terminis, quibus dictus páter suus et ipse possidebant, cum vniuersis vtilitatibus et pertinencijs suis, et specialiter cum terra Morous vocata ad ipsam possessionem Bogus pertinente, dedisset et contulisset eisdem filijs Bedek et filijs Elye, sibi et suis beredibus bere­dumque suorum successoribus jure perpetuo et irreuocabiliter pacifice possidendam et babendam; ita tamen, quod dimi­dietas ipsius possessionis Bogus cetlet filijs Bedek antedictis; altéra vero dimitietas cedet filijs Elye prenotatis. Insuper obligauit se dictus Nicolaus et heredes suos, predictos filios Bedek et filios Elye ac beredes eorundem vniuersos, ab omni­bus racione predicte possessionis inpetere nitentibus defende­re et expedire proprijs laboribus et expensis, et in pacifica possessione ipsius terre indempniter conservare. In cuius rei testimonium ad instantem peticionem parcium presentes con­cessimus litteras, sigilli nostri post plagam Tartarorum secun­do renouati munimine roboratas. Presentibus tamen Magistro Haab Preposito, Saulo Lectore, Laurencio Cantore, Mykow Custode, Marko de Patha, Matbya de Nouo Castro, Paulo de Borsua, Martino de Heues, Gregorio de Zobouch Archydiaco­nis, etalijs multis. Anno Domini M°CC° septuagesimo quinto; regnante Ladizlao illustri Rege Hungarie, Lodomerio Strigo­niensi, Johanne Colocensi Archyepiscopis; domino nostro venerabili patre Andrea Dei gracia Episcopo Agriensi existen­tibus. (Az egri káptalannak 1356-ki átiratából, a mélt. báró Perényi család, levéltárában.)

Next

/
Oldalképek
Tartalom