Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. XII. (Pest, 1874.)

rem priuilegij ipsius domine M. reliquimus perpetuo cum suis vtilitatibus et pertinencijs possidendam. Mete autem ipsius terre, prout in litteris patentibus Laurencij quondam Comitis de Posoga uidimus contineri, hoc ordine distinguntur: Prima meta incipit a parte occidentali iuxta aquam Oryoycha, et ibi est meta terrea ; inde ascendit ad montem ad tres arbo­res tulfa, sub quibus est meta terrea, et ibi est commetaneus ipsius Mylsa ; hinc uadit ad orientem, et peruenit ad viam, et per eandem viam vádit ad partes meridionales ad tres arbo­res tulfa, sub quibus est meta terrea; inde uero vádit per byrch, et peruenit ad cberfa, sub qua est meta terrea, ibi autem commetanei ipsius sunt populi domine Regine de Ko­miricha scilicet a parte orientali; dehinc autem vádit ad pirum, sub qua est meta terrea ; inde vádit ad metam terream, et ibi sunt commetanei ipsius populi domine Regine de Grad­potok; inde vádit ad metam terream, que terrea meta scilicet diuidit terram Beluch a terra domine Regine, ibi autem dicto Beluch erit commetaneus Petrus filius Chelley; deinde uadit ad metam terream, que est iuxta vineam populorum domine Regine ; inde uadit superius vineam, et peruenit ad metam terream; inde uero ascendit ad pirum, sub qua est meta ter­rea; inde uero vádit ad arborem salicis, que est in medio ville, sub qua est meta terrea; inde uadit ad metam terream, que est retro curiam Petri filij Chelley; deinde uadit ad me­tam terream, que est iuxta vallem, et per illám vallem uadit superius ad metam terream, que est iuxta dictam vallem; inde ascendit superius ad occidentem ad ecclesiam Sancti Luce Ewangeliste, et sub cimiterio est meta terrea; inde uero descendit ad septemtrionem, et peruenit ad pirum, sub qua est meta terrea, et ibi sunt commetanei sui populi domine Regine de Oryoycha; inde vádit eciam ad pirum, sub qua est meta terrea; deinde uadit ad gymulchynfa, sub qua est meta terrea; inde vádit ad pirum, sub qua est meta terrea; ibi autem sunt commetanei ipsius Otrochk et Sewa fratres scili­cet ; inde autem uertitur ad orientem, et descendit ad vallem ad metam terream ; deinde ascendit ad montem, et peruenit ad arborem gyrteanfa, sub qua est meta terrea; inde uero uadit ad arborem tulfa, sub qua est meta terrea; deinde de­scendit ad puteum, qui est pro meta, et per aquam dicti putei

Next

/
Oldalképek
Tartalom