Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. XII. (Pest, 1874.)

112. A rasuári káptalannak bizmyságlevele, hogy Jana és érdek­társai Bit birtokukban osztozkodtak. 1274. ABC Nos Capitulum Ecclesie Sancti Michaelis de Castro Ferreo omnibus notum facimus, quod Jana, Opour et Vrba­nus ex una parte pro se et suis consanguineis ; Belid, An­dreas, Symon ex altéra pro se et suis consanguineis respon­dentes coram nobis comparendo professi sunt talem in terra ipsorum fecisse diuisionem : quod terram Bit in duas partes diuisissent, et porcionem ex parte meridionali in quo­libet circuitu reliquissent maiorem latitudinem vnius iugeris, et eiusdem terre metas sic procedere retulerunt; quod scili­cet egreditur ab aqua Rabe, et uadit ad locum qui Bursote­luk dicitur; inde ad arboream populeam (így); deinde ad secundam arborem populi. Et quia plus in alia terra Belid cum sua generacione possidet; propterea terram nomine Heginteluqui addiderunt ad nominatam terram Bit Jane, Opour et Yrbano. Et bee sunt mete in terra parcium predi­ctarum, incipiens a nemore Pliznud ante pontem sunt mete ; inde ibit ad uillam, et in medio uille sunt mete antique ; deinde ad uallem, et in litore uallis sunt mete; et postea in medio uallis sunt mete ; kinc ad Sidfy, et ibi sunt mete ; et inde in magna uia sunt mete antique; abinde ad Ruuoz scelciu, et ibi sunt mete; inde pergit ad Sceuleuscer, ubi sunt mete ; et sic per ueteres metas tendit ad meridiem ad sepulcrum Vtod ; et per easdem ueteres metas uergit usque ad Ilbu; et ibi terminatur ; silua uero ubique eis est com­munis. Item inter terram uille Bogozlov, et inter terram Jane Opour et Vrbani, Belid, Andreas et Symon kabent terram hereditariam usque ad Ilbu. Et pacem perpetuam et inmo­bilem esse partes inter se factam asseruerunt. Quod ut ratum sit presens scriptum contulimus sigilli nostri munimine

Next

/
Oldalképek
Tartalom