Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. XII. (Pest, 1874.)

priuilegia uel quelibet documenta, si que haberent, proferrent et exhiberent in Judicio coram nobis contra Episcopum antedictum. Qno termino adueniente, octaua scilicet Ascen­sionis Domini, quamuis venerabilis pater dominus Episcopus Quinqueecclesiensis, suis non parcens laboribus et expensis, sua iusticia mediante ad Nostre Maiestatis presenciam acces­sisset, omnia sua priuilegia tam patris nostri quam nostra super eisdem possessionibus impetrata coram nobis in médi­um proferendo ; memoratus tamen Detricus Comes et Luka­chius fráter eius non comparuerunt per se vei per alium aliquem defensorem ; nec prefatum priuilegium sub aurea bulla et cetera munimenta exbibuerunt vei exkiberi fecerunt, sicut facere et exhibere peremptorie tenebantur, iuxta nostra­rum continenciam litterarum. Nos itaque non uallentes vlterius iuri deesse et iusticie, cum veritas equitatis eiusdem venerabilis sepius exagitata in lucem resplenduerit coram nobis, ne si nimirum Regalem emolliamus iusticiam, in peiora malignorum animi inflamentur, inspectis omnibus priuilegijs eiusdem domini Episcopi, et ipsorum priuilegiorum, instru­mentorum seu munimentorum continencia sepius recensita seu perlecta, et sine reprehensione aliqua cognita et reperta, que super premissis possessionibus seu predijs Sueche, Prelaz, Liponuk, Rosusna et Sumkut ius et iusticiam eiusdem domini Episcopi plenissime exprimebant, prout vigor iusticie questio­nem huiusmodi dirimere exigebat, prefatas possessiones seu predia iuxta tenorem priuilegiorum patris nostri et nostrorum decreuimus sentencialiter dicto Episcopo et fratribus suis, íilijs Zab Comitis, sub eisdem metis, que in priuilegio karis­simi patris nostri antedicti plenius continentur, restituendas, reddendas ac statuendas siue statuenda, sibi suisque heredi­bus heredumque successoribus perpetuo possidendas pariter et possidenda, ipsumque dominum Episcopum in corporalem possessionem earundem per dilectum et fidelem Capellanum nostrum Chepanum Sacerdotem Canonicum Zagrabyensem sub te8timonio Agriensis et Bachyensis Capituli fecimus introduci, prefatis Detrico et Lukach et eorum heredibus heredumque successoribus super premissis omnibus perpetu­um silencium inponentes; decernentes et pronunciantes sentencialiter in Baronum nostrorum presencia et consensu MONUM. HUNG. DIST. DIPL. XXII. 4

Next

/
Oldalképek
Tartalom