Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. XII. (Pest, 1874.)
415. Mihály alországbírónak parancsa a veszprémi káptalanhoz, hogy bizonyos peres ügyben előtte az alperesek esküdjenek, 1290. körül. Viris discretis Capitulo Ecclesie Wesprimiensis N. Yiceiudex aule Regie inclinacionem et reuerenciam. Significamus uestre Vniuersitati, quod Michael Magister citarat ad nostram preseuciam fratres suos Acus et Dionisium ;et obiciebat taliter contra eosdem, quod terras, quas páter ipsorum eis reliquerat, diuidendo ipsi recompensacionem fecissent in eysdem terris, ita quod terram Zemena cum pertinencijs ad eandem Miehaeli Magistro dedissent; et Michael Magister dicebat, quod terram Werehap et villám Herbort pertinentes ad Zemenam ab eo recepissent. Contra quem Acus et Dionisius dicebant, quod illa diuisio fuisset eis uiolenter facta et non iuste, tamen dicebant, quod illám diuisionem sustinerent. Michael vero Magister litteris testimonialibus Capituli, Roberti et Bartolomei Episcoporum Wesprimiensium, nec non litteris consanguineorum eorundem Acus et Dionisij satiscondecenter comprobauit, illum diuisionem partibus consencientibus inter se extitisse. Vnde nos taliter intelleximus, quod de cognatis Michaelis Magistri Arnoldus Comes, Hoholt Comes, Eled Comes, et Michael Magister ipsimet in octauis Sancti Martini prestarent saeramentum coram vobis super hoc, quód Magister Michael rectam et plenam fecisset diuisionem fratribus suis, scilicet Acus et Dionisio. Sicut eciam coram vobis agitur, in vestris litteris nobis remandetis. Pristaldus huius rei Matias. Kívül: Contra Michaelem Magistrum fratrem Buzad Bani, Acus et Dionisius (Eredetie btírbártyán, a zárpecsét elveszett; a budai kir. kamarai levéltárban.)