Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. XII. (Pest, 1874.)
369. IV. László királynak Sóvár, Sópatak, Delne, Zarbovth és Chedezdeth helységeket táryyazó adománya György mester, Simonnak fia számára. 1285. Ladizlaus Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Lodomerie, Gallicie, Cumanie Bulgarieque Rex omnibus presens scriptum inspecturis salutem in vero saluatore. Prouida Regum discrecio tam circumspectam erga sibi fideliter famulantes debet babere diligenciam, vt quanto quis fulelius sibi famulatur, tauto propensius muniticencie sue donis remunerandus fore censetur. Proinde ad vniuersorum noticiam harum serie volumus peruenire, quod consideratis fidelitatibus et seruieiorum meritis, que nobis Magister Georgius filius Symonis post obitum karissimi patris nostri, dum Regni sumus gubernacula adepti, idem in diuersis Regni nostri expedicionibus fidelitatem Corone Regie tota alaeritate exbibuit, que per singula longum esset reeitari, et presentibus inseri tediosum : tamen pauca de pluribus presentibus duximus annotanda. Primo videlicet quum Lorandus filius Marcb per suam infidelitatem terram nostram Scepusieusem vna cum Gylnicb Bana, et terram Nyr ultra partém de Tyza vsque ad partém Transsyluanam contra Nostram Regiam Maiestatem potencialiter occuparet et detineret, dictus Magister Georgius vna cum alijs Barronibus nostris, videlicet cum Magistro Finta, de preeepto nostro, dum contra ipsum irruisset, idem Lorandus in eodem coufiiclu extitit interemptus- Cuius post mortem cognatus eiusdem nomine Gregorius, cum predicta occuparet; idein Magister Georgius cum alijs nostris fidelibus contra ipsum viriliter dimicando captiuauit eundem, et nobis adduxit, quem nos propter suam infidelitatem fecimus decollari. Ceterum in expedicione nostra, quam habuimus contra Regem Bobemorum, cum eundem Magistrum Georgium ad sciendum et videndum exercitum eiusdem Regis Bohemie misissemus, vnum cuneum exercitus eiusdem ante acccleracionem nostram viriliter dcbellauit, et tres milites boneste armatos Bobemos cum