Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. XII. (Pest, 1874.)

Nos igitur iustis peticionibus ipsius Abbatis in bac parte fauorabiliter inclinati, dictum priuilegium patris nostri ratum babentes et acceptum, et de uerbo ad uerbum inser­tum presentibus confirmamus duplicis sigilli nostri muniminc roborando. Et quia bone rei dare consultum et presentis vite subsidium, et eterne beatitudinis cernitur prémium expectare; ob contemplacionem Sancte Matris Ecclesie, et presertim considerata lesione ipsius Monasterij, quam nostris annis puerilibus subportauit; concessimus ordinantes, quod tam Abbas et Fratres Sancti Benedicti de Garaua, quam iobagio­nes seu inquilini eorundem in ipso fundo curie residentes, racione eiusdem fundi curie et molendini nullum censum, nullamque exaccionem, que per nos, uel Comitem Borsiensem constitutum pro tempore, aut Villicum et ciues Borsienses, siue quemcunque aliquem alium, ad numerum mansionum ville eiusdem, uel alio modo indicta fuerit, quocunque nomine censeatur, persoluere ullo unquam tempore teneatur, trans­gres8oribus presentis ordinacionis nostre, si forsitam eam attendere temerarie aliqui non curarent, exnunc super hoc silencium perpetuum imponentes. Dátum per manus venera­bilis viri Magistri Nicolai Aule nostre ViceCancellarij, dilecti et fidelis nostri, anno Domini M°CC°LXX° nono, Regni, au­tem nostri anno soptimo. (Az eredeti után Knauz Nándor, Magyar Sión III. köt. 459. 1.)

Next

/
Oldalképek
Tartalom