Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. XII. (Pest, 1874.)

Tragurij rnodo simili arbitramur et sentenciamus esse inte­graliter restituendas. Preterea arbitramur, sentenciamus et adiudicando et iungendo hominibus et Communi Tragurij, quod deineeps in perpetuum sub pena inferius designata per se vei alterum de prefatis terris et vineis seu possessionibus Arebiepatus, Capi­tuli, Monasteriorum siue Ecclesiarum de Spalato, et de ista Insula Sancti Stefani, atque de predicto Ostroek nullum priuilegium nullamque litteram a domino Rege Vngarie, vei Bano aliquo Sclauonie seu Maritimo, vei quocunque alio impetrare debeant vei facere impetrari; necpredictum Archie­piscopum Spalatensem et Capitulum, seu Monasteria aut Ecclesias Ciuitatis eiusdem de ipsorum predietis terris et vine­is, et a possessionibus; et prenominatos Dedigos de Ostrogb super dicta villa sua; atque Commune Spalati de prefata Insula Sancti Stefani, coram aliquo Rege Hungarie qui foret pro tempore; nec coram aliquo Bano, siue alio quo­cunque Domino seu Rectore, infestare, compellere, impetere,. aduersari, molestari in quocumque nec facere molestari. Volumus et diffinitiue adiudicando sentenciamus, quod supradicti dominus Arcbiepiscopus et Capitulum Sancti Domnij, et omnia Monasteria siue Ecclesie, quorum sunt dicta bona seu possessiones preseripte, non possint de cetero homines et Commune Tragurij impetere, compellere, ad­grauare vei molestare seu infestare de fructibus cunctis, quos a tempore dicte prioris guerre luctusque Commune et homi­nes de Tragurio de dictis eorum terris et vineis seu posses­sionibus perceperunt vei percepisse potuerunt; et e conuerso homines et Commune Tragurij non possint de cetero homines et Commune Spalati impetere, compellere, adgrauare, infes­tare vei molestare de fructibus cunctis, quos a tempore dicte prioris guerre usque nunc Commune et homines Spalati de dictis eorum terris, vineis, seu possessionibus perceperunt vei percipere potuerunt. Alijs ?ero uniuersis et singulis litibus et questionibus, quas homines et Commune Spalati aduersus homines et Commune Tragurij ; vei homines et Commune Tragurij ad­uersus homines et Commune Spalati promouebant vei promoue­re poterant quoquomodo occasione homicidiorum, predaruin

Next

/
Oldalképek
Tartalom