Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. XII. (Pest, 1874.)

ipsis Traguriensibus tempore supra dicte prioris guerre, sint Comrounis et homiuum Tragurij, eisque permaneaut iure perpetuo pacifice possidende; exceptis preuominatis posses­sionibus Arcbiepiscopatus, Capituli, Monasteriorum s eu Eccle­siarum Spalati; et sub columma ville Dedigiorum Ostrogb nuucupate, ac infrascripta insula Sancti Stephani. Et posses­siones hominum Tragurij, que sunt in dicta meta seu columna versus Ciuitatem Spalati (et) tempore superioris guerre con­cesse fuerunt, sint hominum Spalati pro concambio posses­sionum suarum, quas olim habuerunt in territorio Tragurij Et quia examinata et inquisita per nos veritate comperimus, quod possessiones hominum Spalati, que erant a columna posita in terra versus Tragurium et in ciuitate Tragurij, erant in maiori quantitate quam erant possessiones Tragurij, que erant a supradicta columna infra versus Spalatum in territorio et Ciuitate Spalati, proferimus, arbitramur et difti­nitue sentenciamus, quod Commune et homines Tragurij dent, persoluant et assignent in ciuitate Spalati, siue eidem Ciuitati Spalati recipienti vice et nomine omnium illorum specialium Spalatensium, qui possessiones habuerant tam in territorio quam in ciuitate Tragurij, tria millia librarum Vé­nét. parv. in tribus terminis, videlicet a festő Sancti Micha­elis mensis Septembris proxime futuri in antea usque ad unurn annum completum tunc primitus venturum libras M; et ab inde in antea usque ad aliud festum Sancti Micliaelis in reuolucione anni tunc proxime venturi alias M libras; et de­inde in antea usque ad tercium festum Sancti Michaelis simi­liter in deuolucione anni tunc proxime venturi tercias alias M libras. Villa autem que nuncupatur Ostroch, super quam inter predictas Ciuitates Spalati et Tragurij questio vertebatur, inquisita per priuilegia, testificaciones hominum veridicorum diligenter veritate, per nostrum arbitrium et sentenciam difíi­nitiuam sic duximus terminandum; videlicet quod villa cum suis pasenlis, pratis, nemoribus, aquis et omnibus circumstan­cijs (et) pertinencijs suis per Commune seu Ciuitatem Tra­gurij totaliter ac finaliter a modo relinquatur omnibus illis commorantibus Spaleti vei Tragurij, qui vulgariter lingua Sclauonica Dedigi appellantur; qui eciam, sicut certo cercius

Next

/
Oldalképek
Tartalom