Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. XII. (Pest, 1874.)
quibus coram nostris et progenitorum nostrorum predictorum Regum Illustiium oculis meruit multipliciter complacere, quandam terram duorum vduornicorum nostrorum, Zolath videlicet herede carentis et Koyan, Dopoputh vocatam, sitam iuxta terram eiusdem Magistri Ladizlai, Guereky uocatam, in Comitatu Huntensi, contulimus, dedimus, donauimus, atque tradidimus, cum omnibus pertinencijs, appendicijs et vtilitatibus suis vniuersis eidem Magistro Ladizlao perpetuo etirreuocabiliter possidendam; presentim cum idem Zolath et filij Koyan, vduornici nostri, olim eiusdem terre inhabitatores, coram Preposito et Conuentu Ordinis Premonstratensis de Saag personaliter constituti, renunciantes iuri suo, si quid eis in terra predicta competebat, reliquerint sepedicto Magistro Ladizlao possidendam pacifice et quiete; sicut hoc littere eiusdem Prepositi et Conuentus, nobis super hoc specialiter directe, manifestius declarabant. Contulimus insuper eidem Magistro Ladizlao Preposito terram Damasa et Malasy, ad duo aratra sufficientem, super qua duo castrenses in numerum vdvornicorum translati residebant, similiter cum omnibus pertinencijs et utilitatibus suis perpetuo possidendam; et eandem terram, Damasa scilicet et Malasy, eidem Magistro Ladizlao Preposito per Comitem Ders, filium Hunth, hominem nostrum, sub testimonio predicti Conuentus fecimus assignari, nullo penitus contradictore existente; volentes, ut idem Magister Ladizlaus Prepositus tam predictas terras suas, quam eciam alias terras, quas siue titulo donacionis, seu eciam iusto titulo empcionis possidere dinosscitur; specialiter terram Guereky, cui predicte terre uicinantur, liberam habeat donandi, legandi, ordinandi inter vivos, seu eciam conferendi Ecclesie sue, uel Ecclesijs, aut eciam alijs quibuscunque voluerit uel ei uisum fuerit facultatem. Mete autem predicte terre Damasa et Malasy, prout in litteris dicti Conuentus contineri uidimus, hoc ordine distinguntur : Prima meta incipit ab oriente sub quodam monte, Gradissa uocato, recte in pede montis, ubi contiguatur terre Mochon, filij Petri filij Mosurka; inde tendit uersus septemtrionem in pede eiusdem montis, et uenit directe ad terram Mawog Comitis, iobagionis Castri Huntensis, ad quasdam metas, quarum una est Mawog Comitis, altéra Damasa et Malasy predictorum ; inde ascen-