Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. XII. (Pest, 1874.)

phanus filius Stephani de eadem Nadaser legitime citacio­nis modum obseruando Stephanum filium Jobannis de Zork falwa ad certum terminum nostram in presenciam in causam attrixisset, et ipsa causa ab eodem certo termino ad octauas festi Beati Georgij martiris in anno transacto preteritas pro­rogatiue deuenisset : tandem ipsis octauis adberentibus Mar­tinus filius Jobannis pro annotalo Stephano filio Stephani stb. in nostram veniendo presenciam racionem preniisse contra­dictorie inhibicionis per aunotatum Stephanuui filium Joban­nis assignari postulauit coram nobis. Quo percepto Johannes Kissyl pro eodem Stephano filio Jobannis stb. nostram exur­gendo in presenciam responderat ex aducrso, quod tempore preniisse possessionarie reambulacionis prefatus Stephanus filius Jobannis pro eo fecisset prohibicionem prenotatam; quia anuotatus Stephanus filius Stephani per premissani suani possessionariam reambulacionem et metarum ereccioncm ma­gnam partém terre dicte possessionis Zorkfalwa occupatiue ad dictam possessionem suam Nadasser applicare voluisset, ipse autem Stephanus filius Jobannis super prefata posscssione sua Zorkfalwa litteras haberet efficaces in termino vlteriori coram nobis exhibendas. Vnde stb. (ez elhatároztatván, s az ügy többször elbalasztatván) tandem (presentibus) octauis Beati Jacobi Apostoli iustantibus Andreas filius Cliepe pro ipso Stephano filio Stephani stb. quasdam litteras domini Andree dicti de Yenecijs olim Regis Hungarie priuilegiales anno Domini M° ducentesimo nonagesimo Regni autem sui anno primo emanatas per dominum Karolum Regem apposi­eione seu inpensione sigilli sui annularis in cera rubra certa imagine ad dextram in sigillo facta confirmatas, habentes in se confirmatiue et transscriptiue verbaliter seriem litterarum priuilegialium domini Ladislai olim similiter Regis Hungarie anno Domini M® ducentesimo septuagesimo octauo, quintode­cimo kalendas Augusti, Regni autem sui anno septimo edita­rum, habencium in se verbaliter confirmatiue et transscriptiue seriem litterarum Byter Comitis de Zolyum memorialium in die Sancti Georgij anno Domini M° ducentesimo septuagesimo septimo confectarum nobis curauit demonstrare, exprimentes, quod Mathias filius Andree ad ipsius domini Ladislai Regis accedens presenciam humiliter ab ipso supplicando postulas-

Next

/
Oldalképek
Tartalom