Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. XII. (Pest, 1874.)
mita eundo panlulum cadit iterum ad primam viam magnam, et in ea eundo adhuc ad septemtrionem venit ad metas antiquas, iuxta quas sub fruticibus castanearum sunt erecte due nove, habens adhuc commetaneam terram Vychchecb ab oriente; deinde veniens in sepedicta via in verticem montis ubiest terra rubea, sunt due mete erecte iuxta veteres, adhuc eundo in eadem via, et per eandem rubeam terram pervenit ad quandam foveam palustrem, ubi iuxta metas veteres sunt due nove ; a quibus in via sepius memorata pervenit ad quandam arborem ilycis, iuxta quam sunt due mete; deinde procedendo adhuc per eandem viam pervenit ad quatuor metas angulares, quarum una est sub magna ilice, ubi erecte sunt due nove, que quidem mete ab oriente separant terram sepedicti Vychchecb, a septemtrione vero incipiunt separare terram Potela, íilii Borch, et incipit currere ipsa meta versus occidentem; in descendendo de monte pervenit ad quandam arborem ilicis, ubi est meta antiqua, iuxta quam sunt erecte due nove, alia sub arbore nyr, alia similiter sub arbore tul; deinde transiens per duas metas, quarum una (est) sub fago, alia sub ilice, iuxta antiquas metas descendit ad rivulum Casna, iuxta alveum rivuli, qui vocatur Zopath ; in quo rivulo Casna descendens asceudit ad quendam fontem, qui est prope viam, incipiens habere a septemtrione commetaneam terram Cruciferorum Sancti Sepulchri de Sancto Georgio ; et in ipsa via eundo pervenit ad duas metas antiquas in terra arabili positas, iuxta quas sunt erecte due nove; a quibus pertransiens montem pervenit ad arborem antiquam sarbellorum, ubi iuxta antiquas sunt erecte due nove; a quibus descendit in vallem, ubi pertransiens alium ramum rivuli Casna ascendit in montem ad magnam arborem fagi cruce signatam, dcclinando aliquantulum versus meridiem, ubi sunt due mete (positej, in ascendendo montem pertransiens duas metas positas sub arbore ilicis venit ad verticem montis ad alias metas positas sub frutice rakatia vocato ; a quibus descendit directe eundo ad meridiem per unam vallem ad tercium (ramum) Casna, ubi iuxta quendam trucum sunt mete; descendit itaque regiraudo ad meridiem per ipsum fluvium in bona quantitatc distinguens a meridie terram íiliorum Mladochuet eundo per arbores fructuum, quoadunatur aliis duobus ramis fluvii Casna; sic13*