Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. XII. (Pest, 1874.)
154. Az egri káptalannak bizonyságlevele, hogy Chepán Vngmegyei vár jobbágy Chepel nevű birtokát eladta Panchi Jakabnak. 1276. ABC Omnibus Christi fidelibus tam presentibus quam futuris presens scriptum inspeeturis Capitulum Ecclesie Agriensis salutem in omnium saluatore. Ad vniuersorum noticiam tenore presencium volumus peruenire : quod Chepanus filius Kuney de Vng cum filio suo Stephano ex vna parte, ab altéra vero Jacobus filius Gregori de Panch ad nostram personaliter accedentes presenciam exhibuerunt nobis litteras domini nostri Regis hunc teuorem continentes : Ladizlaus D. gr. Rex Hungarie stb. Capitulo Ecclesie Agriensis stb. (következik IV. László királynak 1276-ki pa* rancsa, mint fentebb 146. sz. a.) Nos igitur mandatis domini nostri Regis obtemperantes, vt tenemur, Ladizlaum Canonicum Ecclesie nostre Archidiaconum de Zemlin ad hoc duximus destinatum (így); qui ad nos reuersi taliter retulerunt, vt dictam possessionem sepe dicti Che. Chepel vocatam, conuocatis commetaneis et vicinis ipsius terre, ac iobagionibus Castri, videlicet Chemey, Buda, Fulcian, Andreám dietum Dede, ac Nicolaum filium Kochord, qui Nicolaus in preseucia iobagionum Castri veque fluuivm Vng se commetanevm ipsius terre asseruit, et ultra dietum fluuivm separat de terra Regis Machar vocata. Quorum iobagionum Castri tres, scilicet Chemey, Buda et Nicolaus antedictus in specie commetaneorum comparentes, perambulando per ueteres metas et antiquas eundem Chepanum cum filio Stephano vendere, et Jacobum sepedictum emere ipsam possessionem commiserunt, nullo contradictore existente. Super quo eciam idem Che. cum filio suo Stephano, ac cum commeteneis suis, scilicet Chemey, Buda et Nicolao filio Kochard coram;