Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. XII. (Pest, 1874.)

ipsis cum Ogmand de Aka homine nostro transmitterent fidedignum ; coram quo dictam terram Digne conuocatis commetaneis et uicinis eidem Joakui assignaret, si contra ­dictores legitimi non conparerent super ipsa, et id nobis postmodum remandarent. Idem itaque Capitulum demum rescripsit nobis, quod dictam terram Digne presentibus omnibus commetaneis et uicinis prefato Joakni dictus komo noster assignasset nullo penitus contradictore existente; sicut in Iitteris dicti Capituli uidimus contineri. Nos igitur consideratis seruicijs meritorijs ipsius Joahnis, que nobis in nostris expedicionibus, quas contra Regem Boemie oportuit nos habere, exhibuit et inpendit, tunc specialiter cum de castro Jauriensi, quod per Thethonicos fuerat occupatum, deuastorius exercitus exierat, et uenerat super uillam Hanta, ubi dictus Joalmes cum sua armata familia, sicut certo cercius nobis constitit, contra ipsos Theutkonicos uiriliter dimicauit, a quorum manibus quatuordecim captiuos Vngaros liberauit, ubi eciam trea seruientes sui per eosdem Theutho­nicos fuerunt interfecti; in alijs eciam multis grata semper et laudabilia seruicia in feuore (így) fidelitatis omnimode studuit exhibere; propter que, licet de Regali Magnificencia maiori remuneracione fuisset refouendus, in aliqualem tamen recompensacionem seruiciorum suorum dictam terram Digne a prefato Castro exceptam penitus et exemptam, et sub eisdem metis et terminis, quibus dictum Castrum eandem terram tenuit et possedit, cum omnibus pertinencijs et utili­tatibus suis, contulimus, dedimus, donauimus eidem Joahni et suis heredibus perpetuo et irreuocabiliter possidendam. In cuius rei memóriám firmitatemque perpetuam presentes dedi­mus litteras dupplicis sigilli nostri munimine roboratas. Dátum per manus Magistri Benedieti Sancte Strigoniensis Ecclesie Electi, Perpetuique Comitis loci eiusdem, Prepositi Budensis et aule nostre Vice Cancellarij dilecti et fidelis nostri, anno Domini millesimo CC° septuagesimo quarto Regni autem nostri anno tercio. Venerabilibus patribus Stephano Colocensi et Joahne Spalatensi Archiepiscopis; Lamperto Agriensi, Briccio Chanadiensi, Job Quinqueeccle­siensi, Paulo Vesprimieusi aule nostre Cancellario, Philipo Vaciensi aule domine Regine consortis nostre karissime

Next

/
Oldalképek
Tartalom