Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. XII. (Pest, 1874.)

95. IV. László király anyjával idősebb Erzsébet királynéval kibé­külvén, Lörincz comesnek visszaadja Vág-Ujhely birtokát. 1274. Ladizlaus Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Comanie Bulgarieque Rex omnibus Christiane fidei cultoribus, salutem in uero salutari. Quia cor Regis in manu Dei est, et quo uult iuclinat illud, reprekensibile non debet iudicari, si Regia sublimitate decorati secundum diuersitatem temporis se in suis uarient actibus, et inmutent debite sollicitudinis libramine prouido reformantes in raelius, in quibus cernentur perperam proces­sisse. Proinde ad vniuersorum noticiam harum serie uolumus peruenire, quod cum kumani generis perspicax inimicus pestifero veneno sue fraudis innocenciam corrumpendo violare, puritatem mencium defedando inficere, et concor­diam nisus malo discordie superare, nedűm inter Barones Regni Hungarie necis seminarium et bellum intestinum, quorum fidelitate, uirtute et industria ipsum Regnum Hun­garie defensatum fuerat predecessorum nostrorum temporibus et feliciter gubernatum; verum et inter nos ab una parte, et dominam Reginam matrem nostram Serenissimam ex altéra, disscidium scandalo non vacuum, et grauiura guerrarum materiam suscitasset: tamen pij patris per clemenciam, cuius vie iusticie et misericordie eius non est numerus, sedatis dissensionibus, discordantibus Baronum animis ad concor­diam reuocatis, et restrictis manibus binc inde ad bellum preparatis, Prelatorum et Baronum consilio mediante cum eadem domina Regina matre nostra karissima sub certis condicionibus ad pacis et concordie deuenimus vnionem. Hoc inter cetera sub kuiusmodi tractatus nostri moderamine de utriusque nostrum partis beneplacito, conniuencia, et consen­su firmato, in perpetuum duraturo specialiter statuendo ; vt possessiones Baronum, nobilium, et generaliter quorumcum-

Next

/
Oldalképek
Tartalom