Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. XII. (Pest, 1874.)

Comite Zaladiensi, Jacobo Comite Nytriensi, et aliis quam pluribus Comitatus Regni tenentibus et honores. (Tkalcsics, Monum. hist. Episc. Zagrabiensis I. köt. 171. 1.) .93. IV. László királynak Zaránka helységet tárgyazó adománya Salamon Gábornak fia számára. 1274. Ladizlaus Dei gracia Vngarie, Dalmacie, Croacie. Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cumanie, Bulgarieque Rex omnibus tam presentibus quam futuris presentes litteras inspecturis salutem in eo, qui eternam salutem Regibus elar­gitur. Vt collaciones Principum perpetue soliditatis firmitate fulciantur, priuilegiorum solent munimine confirmari; preser­tim quia id inconcussum permanet, quod Regio fuerit patro­cinio communitum. Proinde ad vniuersorum tam presencium quam futurorum noticiam uolumus peruenire : quod Salomon filius Gabrielis fidelis noster ad nostram accedens presenciam, quandam terram Castri de Aba Wyuar Zaranca vocatam a nobis petiuit sibi dari dicendo, eandem uacuam esse et inhabitatoribus destitutam. Verum quia nobis de terra eadem ueritas non constabat; nos factum terre eiusdem inquisicioni Capituli Agriensis duximus committendam. Qni postmodum nobis prefatam terram esse terram Castri prenotati, uacuam penitus et babitatoribus destitutam, et vsui trium aratrorum sufficientem uel paulo plus, in suis litteris intimarunt. Nos itaque eiusdem Salomonis graciosa obsequia et fidelia serui­cia, que idem a temporibus sue iuuentutis, primum karis­simi patris nostri Regis St. clare recordacionis, et per con­sequens nostris temporibus in diuersis expedicionibus Regni nostri, et specialiter in expugnacione castri Jauriensis, quod per Teutonicos contra nostram Regiam Maiestatem conti-

Next

/
Oldalképek
Tartalom