Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. XII. (Pest, 1874.)

digne retribucionis beneíicio refocillat, dum eis largitur quod merentur, multorum mentes ad fidelitatis florem excitat, et ad benemerendi studia fideliter obsequentibus prebet exemplum, et prestat operosam fidueiam seruiendi. Hoc igitur pensantes ex animo, noticie cunctorum declaramus, quod cum Comes Laurencius filius Petri dilectus et fidelis noster tam predeces­sorum nostrorum Regum temporibus, quam nostris in omni­bus Regni expedieionibus multa grata et diuersa fidelitatis obsequia laudabiliter inpendisset, dubijs se fortune casibus et mille in pericula submittendo, sudores bellicos et wlnera letalia sustinendo ; specialiter autem in conflretu, quem cum Henrico, Joacbino et alijs eorum sequacibus, Regni nostri infidelibus, qui collectis suis complicibus ; vexillis eleuatis contra Coronam Regiam ausu temerario uenire attemptaue­rant, pugnaturi apud montem Bukensomla vocatum liabui­mus ; in quo quidem conflictu idem Henricus, primipilarius exercitus eorundem infidelium, morte miserabili per nostros fideles extitit interemptus : idem Comes Laurencius actus exhibuisset strenuos viriliter dimicando, et pl üres in aduersa acie debellando. Nos qui ex officio susscepti regiminis nostri rnetiri debemus merita singulorum, et vnicuique iuxta sui meriti quantitatem respondere donatiuis, vt alij respecto eo ad fidelitatis opera forcius accendantur, ipsius Comitis Lau­rencij seruicia meritoria in cordis nostri reuoluentes armari­olo, volentesque ipsum bono quolibet refouere, licet maiori­bus dignus haberetur : quandam possessionem Scenmihal vocatam, in Comitatu Ferei Castri existentem, quam idem Comes Laurencius olitn ex collacione Regia possidebat, et postmodum ab eodem fuerat indebite alienata, reddidimus et restituimus eidem Comiti Laurencio et suis keredibus bere­dumque successoribus perpetuo et irreuocabiliter possiden­dam ; cum omnibus pertinencijs et suis vtilitatibus vniuersis, prout idem primitus dinoscitur tenuisse. In cuius rei memó­riám firmitatemque perpetuam presentes concessimus literas duplicis sigilli nostri munimine roboratas. Dátum per manus Magistri Benedieti Sancte Strigoniensis Ecclesie Electi, Per­petuique Comitis loci eiusdem, Prepositi Budensis, aule nos­tre ViceCancellarij, dilecti ac fidelis nostri, anno Domini millesimo CC° septuagesimo quarto, seeundo kalendas Octo-

Next

/
Oldalképek
Tartalom