Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. XII. (Pest, 1874.)

71. A vasvári káptalan jelentése V. István királyhoz, hogy Saari Pál comes több birtokot erőszakosan elfoglalt, melyekre Barna­bás comes Geregének fia igényt tart. 1270—1272. Excellentissimo domino sno St. Dei gracia Illustri Regi Hungarie Capitulum Ecclesie Sancti Michaelis de Castro Fer­reo inclinacionem et oraciones in Deo debitas ac deuotas. Serenitatis Vestre litteras nobis destinastis, in quibus nidimus contineri, quod Comes Barnabas filius Gerege sua uobis con­questione demonstrasset, vt Comes Paulus filius Sech de Saar de possessionibus suis in concambium per eundem medianti­bus nostris litteris sibi datis, Fanchka, Kuzepfolu, Gykynus, Pinche et Pozuba uocatis excludens expulisset, et usumfructum ipsarum possessionum antedicto tempore ipse Paulus Comes perciperet potencialiter in ipsius preiudicium; super quo pre­cipiebatis nobis, ut unum ex nobis uirum ydoneum atque iustum cum Paulo nepote Katbuna bomine uestro ad sciendam et inquirendam ipsius rei ueritatem mitteremus. Verum cum Uestris preceptis et mandatis obedire debeamus, ut tenemur, unum ex nobis de senioribus Capituli nostri, virum utique iustum, cum dicto bomine uestro transmisimus ad ipsius rei ueritatem requirendam. Qui demum ad nos reuersi, requisiti recitarunt, quod ipsas possessiones uidissent sub potestate dicti Comitis Pauli vniuersaliter constitutas, et sciuissent a uicinis et commetaneis possessionem earundem, prefatum Comitem Barnabam de dictis possessionibus dudum potencia­liter exclusum et expulsum per eundem. Dátum in octauis Sancti Regis Stepbani. (A győri káptalannak 1281-ki átiratából, mint alább, a budai királyi kamarai levéltárban.)

Next

/
Oldalképek
Tartalom