Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. XI. (Pest, 1873.)

quam alteri alicui, supra dicto Cheli dicto Dras presente pro quinque marcis argenti integraliter ad se receptis vendidisse sub eisdem metis et terminis distinctam et circumcinctam, quibus a supra dicto Dras precio comparauerat, in perpetuum pacifice et quiete possidendam. Sed quia Cheb prememoratus sub tali estimacione, qua Mark Comes de Dras cmerat, noluit precio comparare; pro maioris (így) rei cautela hy nobiles, videlicet Thomas filius Chepani, Halén terram tenens, Geor­gius et Helias Vice Comites de Posaga, ad ipsam terram esti­maudam sunt destinati; qui postmodum iude reuertentes dictam terram pro quinque marcis argenti esse estimatam presente ibidem dicto Dras nobis retulerunt. Cr.uis terre pri­ma meta a parte occidentali incipiendo est iuxta quendam potok, qui wlgariter Scorinpotok nominatur, et ibi habetur narfa pro meta; inde uero uersus orientem exit eundem potok, et transit quandam viam, ubi prope eandem viam ter­minatur ad metam terream ; abhinc uero recte procedendo descendit ad bicfa, que arbor in siccam vallem habetur pro meta, et per eandem vallem inferius descendendo cadit in riuum Cohinnich; et transiens eundem riuum ascendit ad arborem que wlgo harastfa uocatur, sub qua est meta terrea; inde uero superius ascendendo transiens quoddam berch de­scendit ad gurtanfa, sub qua est meta terrea; inde uero de­seendens cadit ad Sciuinnecpotok ; abhinc per eundem potok superius parum ascendendo exit eundem potok, et dirigitur ad magnam bicfa, sub qua est meta terrea; dein ascendit ad reketiafa, sub qua est meta terrea; inde uero versus meridiem transit quandam viam, et prope eandem viam sub harastfa habetur meta terrea; inde uero vádit ad aiiam harastfa, sub qua est meta terrea; abhinc vero deseendens cadit in siccam vallem, et per eandem vallem descendit ad siluam Zaua, et eandem siluam versus occidentem recte transiens cadit in riuum Cohinnich, et per eundem riuum versus septemtrionem superius ascendendo cadens in quandam siccam vallem refle­ctitur versus occidentem, et per eandem vallem dirigitur ad narfa, sub qua est meta terrea; inde uero deseendens in Sco­rinpotok antedictum reflectitur versus septemtrionem, et tenet eundem potok donec peruenit ad primam metam, que sub narfa antedicta habetur. In cuius rei memóriám et certitudi­MONUM. HUNG. HIST. DIPL. XX.

Next

/
Oldalképek
Tartalom