Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. XI. (Pest, 1873.)

mete seu termini hoc ordine distinguntur: Incipit enim prima meta a parte orientali iuxta fluuium Ypul sub quodam dumo viminis, vbi tenet metam cum terra Gregorij Comitis Nogfolu nomine, et vádit uersus partém australem, et protenditur in longitudine vnius iugeris, in cuius fine sunt due mete; et ab eadem parte protenditur ad longitudinem alterius iugeris, in fine cuius sunt due mete noue elcuate iuxta duas metas antiquas; abhinc vádit per quendam campum, in cuius medio sunt due mete in piano; exinde vádit in quoddam pratum in cuius fine similiter in piano; deinde iuxta montem sub qua­dam quercu sunt dae mete, et ibi ascendit montem, in sum­mitate cuius sub quercu similiter sunt due mete; et descendit de monte ad quendam fluuium, iuxta quem in transitu sunt due mete; deinde ascendit in alium montem, in summitate cuius sunt due mete, et ibi terminat(ur vici)nitas terre Gre- * gorij Comitis supradicti; et ibidem incipit tenere metam cum teira wille Alvar, a qua summitas montis in longitudine iacentis terram Hydweg separat supradictam; et in fine eius­dem montis descendit et incipit tenere metam (cum) terra ville Tesmog, et in eadem linea per plagam occidentalem ad fluuium Ypul reuertitur iterato. Ut igitur hec nostra donacio robur obtineat perpetue firmitatis, eidem Myko Comiti presen­tes concessimus litteras duplicis sigilli nostri munimine robo­ratas. Dátum anno Dominice Incarnacionis millesimo ducen­tesimo quinquagesimo seeundo, octauo kalendas Maij, Regni autem nostri anno decimo octauo. (Y. István királynak 1270-ki megerősítő okmányából. A kékkői levél­tárból közölte néhai Érdy János.)

Next

/
Oldalképek
Tartalom