Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. XI. (Pest, 1873.)

rum suorum bona exempla imitari, doctrinam quoqne opere propensius studeatadimplere, tamen quia quorumdam moder­norum ad bonum pigra ad maliim vero prona subtilitas prcde­oessorum suorum iusta iudicia subverterc et bonos actus si­nistra interpretatione molitur extingvere, dilectioni vestre du­ximus intimandum, quod procuraeionís nostre tempore inter duos civiles,scilicet Descislou et Drassa, et Dominicum vene­rabilem Zagrabiensis Ecclesie Episcopum pro terra cuiusdam predii/nomine Kemenic, orta est dissensio. Rcquirentibus enim predictis civilibus terrám illám in pesencia nostra, Episcopo quoque non eorum sed suam esse asscrente, nos causam ordi­ne canonico decidentes duobus Canonicis atque Arcbidiaconis Zagrabiensis Ecclesie, scilicet Barano etTimporio, tribusque Curialibus Comitibus scilicet: Tiwa de Wasca, Michaeli de Domburou, Martino de Kemenic super boc, quod non civilium sed Episcopi terra esset, sacramentum indiximus. Accepto ve­ro ab eis sacramento, predium illud scilicet Kemenic, a dua­dus viis coniunctis usque ad rivulum ubi babét metam terre, deinde ultra montem usque ad fluvium, nomine Rogozice, deinde íjsque ad alium fluvium, cui nomen Bogoce, a Bogocea autem per montem, qui Trabs appeílatur usque ad caput unius vallis, que dicitur Jasconovina, Zagrabiensi Episcopo per manus duorum pristaldorum nostrorum, sci­licet Ysani Curialis Comitis de Kris et Bonci, assignavimus. Ut igitur liuius iuste examinacionis sentencia perpetue stabi­litatis robore fulciatur, litteras super hoc testimoniales sigilli nostri munimine insignivirnus. Volcntes et precipientes, ne quis huic canonice observationi ausu temerario presumat con­traire; si quis autem facere attemptaverit, anime sue pericu­lum et dignam Dei ulcionum vindictam senoverit incursurum. (Tkalcsis, Monum. liistor. Zagrab. I. köt. 6. 1.)

Next

/
Oldalképek
Tartalom