Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. XI. (Pest, 1873.)
ciam excommunicacionis tulisset in scriptis in certas personas de eadem villa Petrina, et interdicti contra totam villám, et homines terrestres ad ipsam villám spectantes; tandem procuratore seu nnncio vcnerabilis patris domini Thimothei Episcopi memorati ex parte una, et Petro Maiore ville de Petrina, ac quibusdam aliis civibus de eadem villa, dicto villico nomine ville assistentibus, scilicet Woyn, Pousa, filio Sydonin, coram nobis constitutis ex altéra; idem Petrus de voluntate hospitum de Petrina, ac socii eiusdem predicti, qui secum in presenciarum aderant, prestito sacramento tactis sacris codicibus ewangeliorum, sicut iidem coram nobis sunt confessi ad cor redeuntes, assumpserunt de voluntate, ut premisimus, consensu beneplacito ac expresso mandato hospitum eorumdem : quod deinceps in antea omnium rerum suarum iustas decimas frugum, scilicet, vini, agnorum, apum, ac de custodia porcorum, que polyche dicuntur, dabunt in specie tam ipsi hospites, quam ad eosdem spectantes, qui terrestres dicuntur. Item pro minutis decimis, millii scilicet, kytarum et galliuarum, tam ipsi hospites, quam alii homines terrestres ad ipsam villám spectantes, ac eciam sellarii eorumdem hospitum de singulis fumis, singulos duos denarios dare et solvere tenebuntur. Alias vero decimas premissas dare in specie debebunt secundum modum superius annotatum. Ad hec assumpsit idem Petrus, Maior Ville, et predicti socii eiusdem, nomine predicte ville et mandato, quod racione decime tributi fori ville sepedicte, tam ipse Maior Ville, quam alii qui fuerint pro tempore constituti, dicto domino Thimotheo Episcopo vei eiusdem successori, aut certo homini eiusdem domini Episcopi singulis annis singulas tres pensas denariorum Zagrabiensium circa festum Sancti Martini dare et solvere debebunt. In quibus omnibus premissis et singulis premissorum se debitores coram nobis recognoverunt se debere premissa omnia et singula premissorum sunt confessi; obligantes se iidem nomine et mandato dictorum hospitum de Petrina, quod omnia premissa tam ipsi quam eorum heredes iuviolabiliter observabunt. Et ut presens ordinacio robur obtineat firmitatis, ipsam pro maiori rei certitudine ad instanciam parcium nostri sigilli munimine duximus roborandam. Dátum et ac-