Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. XI. (Pest, 1873.)

potius affectamus in suo vigore persistere, quo in eius lesione si qua referri sibi contingeret, durius gravaremur. Ad hec igitur, sicut expedit, aninmm convertentes, id, quod sicut ad nostrum pervenit auditum, Barones et alii nobiies dicti Regni, Divine Iegis institucionem pervertere non verentes in preiudi­cium libertatis ecclesiastice duxerant statuendum, videlicet : ut decime non solverentur Eeclesiis iuxta morém et ipsius Regni consuetudinem pacifice diutius observatam ; et carissi* mi in Christo filii nostri Bela et Stephanus, Yngarie Reges illustres auctoritate Regia confirmarant, corporali prestito iuramento, quod illud observarent et facerent a suis subditis observari; omnino irritum et innane decernimus, dictum iuramentum temerarium reputantes, et ipsos Reges decernen­tes ad observacionem ipsius aliquatenus non teneri. Quocirca, prout nostrum nos hortatur officium, vobis per Apostolica scripta firmiter precipiendo mandamus, quatenus vos univer­si et singuli circa tuicionem libertatis ecclesiastice ac defen­sionem iurium ecclesiasticorum sollicite vigilantes, latas seu ferendas propter hoc a nobis comuniter vei divisim excom­municacionis vei interdicti seu quascunque sententias invio­Iabiliter observetis, et faciatis alterutras sententias, quantum in vobis fuerit, observari, et Ecclesias vobis subiectas, et clericos earumdem prout ad vestrum spectat officium in suis iuribus et libertatibus defendatis. Decimas nichilominus eis­dem Eeclesiis iuxta morém et consuetudinem patrie debitas ab ipsarum Ecclesiarum parochianis exigere nullatenus obmittentes, non obstante aliquo statuto contrario a laicis super bee edito, litteris Regum Regni Yngarie ac Regum eorumdem iuratorum prestatione vallató. Preces igitur et mandatum apostolicum super hiis taliter adimplere curetis, quod vos de negligencia redargui sed de sollicitudine commen­dari potius valeatis. Pro certo scituri, quod si secus per vos fieri contingeret, defectus vester posset in penam et dispen­dium redundare. Dátum Viterbii VIII. kalendas Octobris, Pontificatus nostri anno quarto. (Tkalcsics, Monum. hist. Episc. Zagrabiensis I. köt. 143. 1.)

Next

/
Oldalképek
Tartalom