Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. XI. (Pest, 1873.)

bienses nobis acclaraarunt : quod ipsos, cum fuissent iobagi­ones Castri Zagrabiensis, dictum Capitulum et Canonici de novo violenter occupatos detinerent. Quorum assercioni­bus auditis, dictum Capitulum et Canonicos ad nostram presenciam fecimus evocari, et terminis quibusdam interlap­sis, in termino tandem perhemptorio supradictis hominibus eadem allegantibus, dicti Canonici proposuerunt, prescripci­onem legitimam allegantes, quod terram trium villarum supradictarum et ipsos a quinquaginta annis minus uno, ipsi et Ecclesia Zagrabiensis pacifice possedisset; et hoc per litteras patris nostri, et per litteras Serenissime matris nos­tre Regine Vngarie ipsis presentibus probaverunt. Nos autem habito consilio cum Baronibus nostris, nobis tunc considen­tibus, quia dicti filii Bratona et alii ex parte eorum prenotati nec inter(r)upcionis litteras presentare poterant, nec aliquas raciones, que pro ipsis facerent allegare, sed tantummodo verba proferebant, licet propter litteras domini Regis et Regine dictos homines et terram dicto Capitulo relinquere debuissemus possidendos, sicut et in possessione fuerant; tamen ut clamoribus eorum satisfiat, ad maiorem cautelam et rei evidenciám sex homines maiores de Capitulo, ex quibus tres supradicti homines eligerent, et alii tres ex Capitulo assignati, prestarent sacramentum super eo, quod dicta Ecclesia terras dictarum trium villarum a quinquaginta annis minus uno pacifice possedisset. Et in loco sacramenti Magis­ter Petrus Zagrabiensis, Magister Nicodemus de Kemnuk Archidiaconi, et Magister Drisa Lector Ecclesie Zagrabiensis, per dictos homines nominati et assumpti; Magister Buza Cantor, Magister Mychael, Custos Ecclesie Zagrabiensis, et Magister Benedictus Archidiaconus de Guerche, licet prefati homines se culpabiles proclamassent, coram Capellano nos­tro Saulo sacerdote ad hoc deputato et sacramentum eis re­mittere voluissent, nicbilomiuus dicti Magister Petrus et alii supranominati de iuris sui beneficio confidentes, coram dicto Capellano nostro Saulo sacerdote iuraverunt in maiori Eccle­sia in altari Sancti Regis super eo, quod terram dictarum trium villarum Ecclesia supradicta a quinquaginta annis minus uno quiete et pacifice possedisset. Nos autem meritis cause et allegacionibus parcium plenius intellectis, habito

Next

/
Oldalképek
Tartalom