Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. XI. (Pest, 1873.)

340. A velenczei kormánynak Vegla szigetét tárgyazó adományozási okmánya az ottani grófok (Frangepánok) számára. 1260. MCCLX, indietione III, die nono intrante Aprili, in Maiori Consilio, stb. Capta fűit pars in Maiori Consilio, etordi­natum, quod Comitatus Vegle dari debeat et concedi nobi­libus viris Comiti Schinelle et suis heredibus, et filiis Comitis Guidonis et eorum heredibus per medietatem in perpetuum, masculis, succedendo unus alteri; et decedentibus omnibus ita, quod nullus masculus supervivat, idem Comitatus in Co­mune Venetiarum debeat devenire, Quem quidem Comitatum tenere et regere debeant secundum bonas et antiquas con­suetudines tali conditione et ordine : quod iurare debeant fidelitatem domino Duci et Communi Venetiarum cum illa reveneutia, qua fieri videbitur. Item quod ad presens tres galee debeant armare bene, et soldizare per sex menses ad mittendum eas in servitio Communis eorum expensis, sicut domino Duci et Consilio placuerit. Et si galee, que ordiuate sunt mitti, non irent, solvant pecuniam, que constarent galee predicte. Item quod teneantur per futura tempóra dare et armare de triginta galeis unam, quando Commune Venetiarum armabit triginta vei a XXX supra. Et si Magnitúdó Veneti­arum ibit per partitionem, quod unus de Domo Vegle ibit personaliter et stabit, donec alii de Venetiis stabunt, suis expensis. Item quod infra X annos proximos venturos tene­antur ipsi Comites ponere in possessionibus in Venetiis libras decem millia, videlicet libras quinque mille pro parte, ponendo a quatuor anuis proximis in antea omni anno in deposto per ratam tantum quatum advenerit ad rationem predictam X millium librarum. Item debeant promittere et iurare ipsi Comites, quod quandocumque furmentum valebit in Venetiis asolidis XXX superius, quod dabunt operám bona fide, quod de partibus et terris eorum et aliis circumstantibrus in maiori

Next

/
Oldalképek
Tartalom