Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. XI. (Pest, 1873.)

ijdem super ipsa terra illa aurea gaudeant et perfruantur libertate, qua ueri et primi Regni nostri nobiles gratulantur, cum id eisdem per dictum patrem nostrum quondam inclitum Regem Hungarie pro seruicijs patris ipsorum meritorijs, sicut superius exprimitur, sit concessum. Mete autem predicte terre Kyuskolusd uocate, secundum quod in litteris Abbatis etCon­uentus Sancti Adriani de Zala, cui in mandatis dederamus, contineri uidimus, isto ordine distinguntur : Prima scilicet meta eiusdem incipit a parte orientali ab aqua Zala iuxta terram Comitis Salomonis, ubi sunt due mete terree, et uadit uersus occidentem directe ad magnam uiam, que ducit ad Copan, ubi sunt iterato due mete terree; abhinc sálit ipsam magnam uiam similiter uersus occidentem, et peruenit ad unum puteum, ubi sunt due mete terree; vnde progrediendo ascendit monticulum, et flectitur ad quandam magnam uiam, que ducit ad Copurnuch, ubi sunt due mete terre; et ibi transit ipsam magnam uiam adhuc ad occidentem ad magnum montem cum diuersis metis, et peruenit ad metam angularem, que separat a terra Almás uocata; et inde progreditur in quadam uia uersus septemtrionalem, ubi sunt due mete terree, in inmediate quam plures; vnde eundo uersus orientem per­uenit iterato ad magnam uiam, que ducit iterato ad Copur­nuch, ubi sunt due mete terree ; et inde ascendit ad orientem cum diuersis metis; de qua progrediendo uadit ad septemtrio­nalem, ubi commetanei sunt populi de magna villa Kolus, et ibi sunt due mete angulares, et inmediate quam plures; de qua tendit uersus orientem, ubi sunt due mete, una in arbore nyrfa uocata, et altéra terrea, ubi uicinatur terre Nicolai filij Koroch; abhinc descendit iterato ad magnam viam, que duce­bat ad Copan, ubi sunt due mete terree; et inde tendit directe ad unum nemus, et ibi est meta; vnde eundo similiter uersus orientem peruenit ad duas metas, quarum una est in silice, et altéra terrea; et abhinc flectitur iterato ad aquam Zala ; ubi terminatur. Nos igitur peticionibus predictorum filiorum Wruz Regia liberalitate inclinati, prefatum priuilegiurn de uerbo ad uerbum inseri facientes duximus auctoritate presen­cium confirmandum, eosdem sicut superius prediximus, cum filijs et suis successoribus uniuersis in numerum Regalium seruiencium transferentes. In cuius rei memóriám perpetuam-

Next

/
Oldalképek
Tartalom