Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. XI. (Pest, 1873.)

remus. Quia cum frequenter ad diuersa trahantur iudicia, periculosum existeret propter uiarum discrimina in quibuscun­que iudicijs principale priuilegium exhibere. Nos igitur ipso­rum iustis precibus grato concurrentes assensu, priuilegium beate memorie Sancti Ladislaij Regis per fidelem Cancellarium nostrum Mathyam Prepositum inspiei fecimus, et sigilli nostri munimine insigniri. Cuius tenor talis est. Quamuis bomo omnia que possidet a Deo habeat, tamen id quod babét Deo prebere non dubitet. Etenim si Christo, a quo multa babét, pauca porrigere dubitat; et illud quod possi­det perdit, et eius remuneracione ut absconsor unius talenti carebit. Quia qui in hijs delectantur que huius mundi sunt, semper mendicant et in egestate permanent. Qua uero remu­neracione ne priuaremur; Beatissimus Rex Stephanus, succes­sores Reges, Duces, Pontifices, Comites, ceterique religiosi homines, et Ego Rex Ladizlaus Monasterium Sancti Martini supra Montem Pannonié siíum, prout Regia uis concessit, multis condonauimus opibus. Vnde uero ne per uiolenciam aliquorum, uel fraudem seu per negligenciam aliquid depe­reat, Ego Rex Ladizlaus consilio omnium Regni mei Prima­tum curaui dinumerare et conimendare huic carte scriptum. Et ut propter antiquitatem negligencie locus ne daretur; ius­simus, ut ad memóriám posteris per succedencia tempóra ob­seruaretur. Que autem tradita sunt, queque acquisita eidem Sancte Dei Ecclesie ab his prefatis bominibus cum ceteris reditibus in terra, in aqua, in tributo, et in omni substancia et facultate, continentur sub hae denotacione. Hec sunt autem predia et mansiones ceteraque mobilia eiusdem Sancte Dei Ecclesie: Primum predium est Pannónia, ubi situm est Mona­sterium. Secundum predium est Rovozty, quod dedit Rex Ladizlaus pro redemptione anime sue, et siluam unam que appellatur Hasag. Tercium predium est Hymdy nomine uille appellatum. Quartum predium est quod uocatur Lazy. Quin­tum predium est quod uocatur Wosyan eodem modo nomine ville appellatum. Sextum predium est Wenlia. Septimum est quod dedit Kery eodem modo, nomine eius appellatus locus. Octauum predium est quod a colono accepit nomen Weynuk, et quandoque ibi piscatorum copia est, ad auxilium eorum de­dit Rex Ladizlaus lacum unum qui uocatur Crechu, et terram

Next

/
Oldalképek
Tartalom