Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. XI. (Pest, 1873.)

stb. Actum et dátum Colonie nonas Maii anno Domini mille­simo CC°L° nono. (Lacomblet T. J., Urkundenbuch für die Geschichte des Nieder-Rheins II. köt. Düsseldorf 1846. 261. 1.) 331. Közjegyzői okmány, hogy Soldan Berisnek jiai Trau-ban bizonyos városi telket az ottani kanonokoknak eladtak. 1259. In Christi nomine Amen. Anno Incarnationis eius mil­lesimo ducentesimo quinquagesimo nono, indictione III. mense Decembris die X. intrante. Temporibus domini Columbani venerabilis Episcopi, Romani Stoche et Duymi de Cega Judi­eum Tragurij hoc actum est. Pasculus et Helias ambo fratres, filij "quondam Berisij Soldani per hoc presens instrumentum sunt confessi et manifesti, se recepisse a Canonicis Tragurien­sibus quadraginta libras denariorum parvorum Venetorum, pro quibus nomine precise et irreuocabilis venditionis eisdem €anonicis vendiderunt quandam terram sibi iure hereditario pertinentem, sitam ad vicurn super terra Stanne velicte Rosco et iuxta viam perpetuo possidendam; dantes eis plenam po­testatem dictam terram tenendi, vendendi, donandi et de ipsa omnem voluntatem faciendi. Quam terram promiserunt ipsis Canonicis et suis successoribus ab omni persona discalum­pniari cum suorum bonorum omnium obligatione tam presen­tium quam futurorum; renunciantes omni exceptioni et omni juri Capitularis, pro eo quod non faeta est mentio de uret, quia ipsa terra nec augeri nec minui potest; et pro cambio receperunt a Canonicis unum passum de terra per longum et amplum apud Blatta de Pautano. Testes sunt Cerne Chua­lotte, Sabaciolus, et alii plures. Ego Silvester de Urso examinator manum meam mitto

Next

/
Oldalképek
Tartalom