Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. XI. (Pest, 1873.)

319. IV. Béla királynak Ozlar, Sui, Czinkota, Nemus, Nogus. és Akosnyire melletti Ukurd helységeket tárgyazó adománya, a nyúlszigeti apáczazárda számára. 1259. Bela Dei gracia Rex Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Bulgarieque Rex vniuer­sis quibus presentes patuerint, salutem in omnium saluatore. Pie mentis desiderium ac laudande deliberacionis diffinicio­nem, religiosique propositi puritatem Celsitudinis Regie con­gruis fauoribus intelligit attollendas, qui ad hoc Reges super gentes et Regna constitutos a Domino considerat, vt euellant et dissipent noxia, et virtutum seminaria animarum profecti­bus oportuna edificent atque plantent. Cordi igitur debet Re gibns esse atque cure, vt ea que pro quiete religiose conuer­sacionis sunt disposita et salubriter ordinata, nec ipsorum Regum dissimulacio negligat, nec aliorum plectibilis possit presumpcio perturbare. Nam cum nichil in eis clariori luce refulgeat, quam fidei puritas ortodoxé, non frustra presertim circa religiosas personas in fundamento fidei debent opera pandencia ad vitám aditum solidare, considerantes religioni­bus pocius, quam laboré corporis vei sudore bellico Regna sibi commissa Diuinitus gubernari. Proinde cum nos media­torem Dei et hominum Cbristum Jesum et Sanctissimam eius Genitricem, que nostri Regni speciális existit domina et pa­trona, intcndentes pro possibilitatis nostre modulo totis sin­cere mentis affectibus honorare, Monasterium ad houorem ipsius Gloriosissime Virginis in insula quondam leporum vo­cata construi fecerimus seu fundari sacrarum virginum reli­giosarumque dominarum Cenobium cum Archyepiscoporum et Episcoporum ac aliorum religiosorum consilio constituimus in eodem, salubri patrum Deo amabilium Fratrum Predicato­rum gubernandum regimine et doctrinis, ac salutaribus consi­jijs informandum. Et licet nos consideremus creaturam non

Next

/
Oldalképek
Tartalom